PL 19, col. 386
De laudibus Domini (Auctor incertus (Aquilinus Juvencus)), J. P. Migne · Triumphus heroicus Christi (Auctor incertus (Aquilinus Juvencus)), J. P. Migne
Imperio facilem, vivendi lege magistrum,
Edictisque parem, quae lex tibi condita sancit,
Victorem, laetumque pares mihi Constantinum.
Hoc melius foetu terris nihil ante dedisti,
Nec dabis, exaequent utinam sua pignora patrem!
Cardinibus, magnamque dedit collapsa ruinam
Janua, et admittunt concussa palatia Christum.
Obstupuit prior ipse Charon, seque abdit in ulva,
Et canis obstupuit claudens tria Cerberus ora,
Gorgones, Harpiaeque tremunt, pavet ipsa Megaera,
Tisiphone, Alecto, perculsae luce molesta,
Ultrices Dirae, Furiae, Parcaeque sorores.
Et quid multa? silent gemitus, tormenta, dolores.
Quo simul ingreditur Christus, tremere omnia circum.
Sed gaudent animae sanctae, manesque piorum.
Primus Adam ante alios palmas ad sidera laetus
Extulit, et Dominum devota est voce precatus;
Exspectate venis miseris, o sancte Redemptor,
Da requiem, finemque malis, fer ad astra redemptos:
Sic pater Abramus, puer Isacus, atque Jacobus
Procedunt alacres, juxta formosus Ioseph,
Et Moses sanctus, et vita insignis Aaron,
Et Josue invictus, reliqui regesque ducesque,
Et patriae vindex Machabaeus origine Judas,
Inde alii patres, fama super aethera noti.
Candidus ille chorus Christum reverenter adorat.
Regius ante alios vates, notissima proles
Stirpis Jessaeae, citharam tangebat eburno
Pectine, et ad numeros una omnes voce precati
Dulce melos pangunt concordi carmine vates.
Ante alios juvenis, qui Christum nuper ad undas