PL 190, col. 424

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

illa excors. » Econtrario dicitur viro isti: « In
omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute
tua serva vias ejus Investiga illam, manifestabitur
tibi, et continens factus ne derelinquas eam. »
Quod homo sanctus beatus martyr fuerit, Dominus
ipse patenter ostendit. Quem amaritudine pressurarum
a dulcedine temporalium ablactatum Dominus
ad mensae suae delicias invitavit, et ei beatitudinem,
ad quam aspirare debuit, patefecit. In sapientia vero
mansit, quia dum vixit, fideliter Deo servivit; novissime
vero pro eo vitam suam impendit. Fuit
autem ut sol, qui sanguinis sui radiis sanctam Ecclesiam
illustravit.
40.
Elevationem igitur hujus solis solemniter veneramur,
cum translationem hujus martyris sinceris

mentibus celebramus. Quod igitur scriptum est servorum
ejus congregatio diligenter attendat: « Elevatus
est sol, et luna stetit in ordine suo. » Luna lumen
trahens a sole est haec congregatio, quae ab
exemplo martyris vivendi formam assumit. Luna
igitur in ordine suo stet, quoniam elevatus est sol,
id est martyri servientes ab ordinis sui regula non
declinent. Sed patronum suum in sublimi positum
coram oculis suis videant, et eum in bonis operibus
adjutorem confidenter exspectent. Qualiter autem
ad observantiam ordinis prosit sublimitas solis,
colligitur ex subjectis. Sol enim elevatus in altum,
ministrat abundantiam luminis et caloris. Speremus
itaque quod sol noster de tumulo elevatus servis
suis lumen tribuet, quod ab eis tenebras ignorantiae

nocivae repellet, calorem etiam conferet, qui
mentes eorum ad amorem divini cultus accendet.
Faciet etiam abundantia luminis, quod servetur
honestas, et quae turpitudinem, si fieret, revelaret.
Unde nihil sustinet inhonestum. Abundantia vero
caloris efficit, ut secundum ordinem cuncta fiant.
In his autem duobus religionis summa consistit, ut
ab his, qui religioni colla supponunt, juxta verbum
Apostoli, honeste et secundum ordinem cuncta fiant.
Sol item elevatus in altum attrahit guttas maris.
Unde sol justitiae de se dicit: « Ego si exaltatus
fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. » Tanquam
sol, qui mundum illuminat, de se dicat: « Ego
cum elevatus fuero super terram, attraham innumeras

maris guttas. » Prodest itaque viris justis
gloria translationis, quia solis elevatio lunam in
ordine suo servat. Prodest et peccatoribus hujus
mundi, quia sol cum fuerit elevatus, guttas attrahet
aquae salsae, quibus peccatores rectissime
comparantur, tum propter brevitatem et salsuginem
vitae mortalis, tum propter amaritudinem
peccatorum.
XIV. TRACTATUS DE PROMISSIONE BEATI THOMAE MARTYRIS, VIDELICET

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.