PL 191, col. 1310

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

quis non valet, recte intelligentium eloquia veritatis.
Humana igitur merita conticescant hic, quae 3
perierunt per Adam, et gratia regnet per Jesum
Christum. Quisquis in capite nostro praecedentia
merita singularis illius generationis invenerit, ipse
in nobis membris ejus praecedentia merita fidei et
regenerationis requirat. Neque enim Christo
tributum est, nec nobis pro aliquo merito, sed gratis
tributum est. Ille quippe nos fecit credere in
Christum, qui nobis fecit in quem credimus Christum.
Ille facit in nobis principium fidei, qui fecit
hominem principem fidei et perfectorem Jesum.
Nullum igitur est illustrius praedestinationis exemplum,
quam ipse mediator. Quisquis ergo fidelis vult
eam bene intelligere, attendat Christum atque in

illo inveniet, et se ipsum qui in eo veram humanam
naturam credit suscipiente Deo Verbo ita sublimatam,
ut qui suscepit et quod suscepit, una esset in
Trinitate persona. Neque enim in homine assumpto
Trinitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione
illa ineffabili faciente personae unius in Deo et
homine veritatem. Hoc de ipsa praedestinatione
sufficiat.
Deinde videamus, utrum de re quae semper fuerit,
vel de eo quod non semper fuerit sit ipsa praedestinatio,
et utrum de persona an de natura. Eumdem
sane ipsum, qui secundum carnem factus est ex semine
David, praedestinatum dicit Filium Dei in virtute.
Item, recte quippe dicitur Filius Dei non
praedestinatus, secundum id quod est, Verbum Dei,

Deus apud Deum. Utquid enim praedestinaretur,
cum jam esset qui jam erat sine initio, sine
termino sempiternus? Illud autem praedestinandum
erat quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret,
quemadmodum praedestinatum erat, ante tempora
ut fieret. Quisquis ergo Filium Dei praedestinatum
negat, hunc eumdem Filium hominis negat.
Praedestinatus est ergo Jesus, ut qui futurus erat secundum
carnem filius David, esset in virtute Filius
Dei. Item, in quantum homo factus est Filius Dei,
praedestinatum esse dicimus. Ecce ex his patet praedestinationem
esse de persona, id est de Christo
Jesu, non secundum id quod semper fuit, sed secundum
id quod non semper fuit, id est non secundum

divinitatem, sed secundum humanitatem. Et est
sensus: Christus factus est secundum carnem; qui,
Christus secundum quod est homo, est praedestinatus,
id est sola gratia praeelectus, ad hoc, ut ipse
homo sit Filius Dei, non utique adoptivus ut nos
sumus, sed in virtute, id est in eadem potentia
cum Patre; non per gratiam adoptionis, sed per
unionem Verbi, id est per gratiam qua humana ejus
natura unita est Verbo. Non ergo per adoptionem
filius, neque adoptivus filius. Dicit enim Ambrosius:
Volvi et revolvi divinam Scripturam, et Filium Dei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.