PL 191, col. 527
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
Hieronymus, secretiora mea numerasti; Pratensis, discursus meos numerasti;
Sanctes, migrationes;
Pellicanus, anxietatem meam numerasti; alii, evagationem
meam seu peregrinationem, etc. Vocula
Hebraica NOD, significat migrationem, commotionem,
evagationem: quae omnia tam apposite quadrant
vitae nostrae mortali ac periculosae, ut haud
perperam LXX, per eorum ipsorum rationem, vitam
intellexerint, putidae litterae servientes minime;
nam ceu peregrini et advenae, in hoc saeculo civitatem
non habemus permanentem, sed futuram inquirimus [(Hebr. XIII)] .
Job quoque XIII: Homo nunquam
in eodem statu permanet. Quod vero Hieronymus
posuit secretum pro vita aut vagatione, idipsum factum
est, propterea quod legerit SODI pro
NODI, id est secretum meum. Id quod et indicaverit
Sanctes, in suo Thesauro. Deo eo quod legimus annuntiavi,
ubi alii dicunt numerasti, nullo impendio
conciliatur, quandoquidem SAPHAR utrumque
signat, et prima ac secunda persona; si non scribantur
puncta paulo pacto distant communiter non
in voce SAPHARTA aut SAPHARTI, et in prima
persona, additur litterula minima iod, ubi est nunc
paragoge, he. Utrobique tandem suum habebit sensum
lectio.
Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Recentiores
translatores dicunt pro, in conspectu tuo, in
utre tuo. Haud improbabile ostenditur LXX legisse
NEGDECA pro NODECA. Prius significat conspectum
tuum, alterum utrem tuum. Argumentum
confirmat Hieronymus juxta Hebr. qui est cum LXX,
nisi velis dicere ipsos metaphoram reddidisse explanatam,
quae dabatur intelligi per utrem in quo
Miserere mei, Deus. Titulus. In finem, ne disperdas
vel corrumpas David in tituli inscriptionem, cum
fugeret David a facie Saul in speluncam. Legitur in
libro Regum quod David fugiens a facie Saul, venit
ad tutissima loca Engaddi, ubi absconditus in spelunca
latuit [(I Reg. XXIV)] . Hanc historiam tangit 120
titulus, sed hoc ab historia nos retrahit quod
de tituli inscriptione dicit. [Aug., Cassiod.] Nullus
enim titulus legitur fuisse inscriptus David quem
Saul vellet corrumpere, sed Christo qui de David
natus est, inscriptus est titulus, quem populus Judaeorum
voluit corrumpere, sed quia per Spiritum
sanctum, scilicet scriptum erat: Ne corrumpas, ait
Pilatus, Quod scripsi, scripsi [(Joan. XIX)]
, cujus spelunca
caro vel sepulcrum, accipitur, ubi latuit
Christus absconditus, vel incognitus Judaeis. Hoc ergo
Propheta, per Spiritum sanctum futurum praevidens
ait: Ne corrumpas. Et est sensus: Psalmus iste
dirigens nos in finem, id est in Christum. Hoc ait ne,
tu Pilate, vel tu quicunque disperdas vel corrumpas
David, id est Christum, in tituli inscriptione,
id est negando Christum esse regem. Quod
tituli inscriptio confirmabat, tituli inscriptione
dico mutata secundum voluntatem Judaeorum cum
fugeret, id est quia fugit a facie Saul, id est a cognitione
Judaeorum, in speluncam carnis, scilicet cum
in carne tectus nesciretur. Si enim cognovissent,