PL 191, col. 530

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

leonum, id est populi a principibus seducti. Quid
enim passus? Ecce dormivi alta quiete facile excitandus,
sicut dormiens. David ad litteram non dormivit
in spelunca, sed Christus dormivit in morte.
Unde manifestum est hoc de Christo accipiendum
esse. Dormivi dico, et conturbatus non utique moturbabo
in ratione, sed illis turbantibus sua opinione.
Vel, conturbatus fui, secundum carnem passionis
timore et angustia. Unde: Tristis est anima
mea usque ad mortem [(Matth. XXVI)]
. Et alibi: Coepit
Jesus pavere et taedere [(Marc. XIV)]
. Qui turbaverunt?
VERS. 6.-- « Filii hominum, dentes eorum arma
et sagittae; et lingua eorum gladius acutus. »
Filii hominum, [Gl. int., Alcuin., Gl. int., Cassiod.,

Aug., Cassiod.] id est Judaei qui deberent esse filii
hominum. Rectus ordo verborum est: Filii hominum
laqueum paraverunt, sed interserit qualiter
turbaverint, dicens, dentes, id est irrisiones ipsorum,
fuerunt arma, quantum ad consilia; et sagittae,
quantum ad verba. Non ergo se excusent Judaei,
quia etsi manus inermes, os armatum est. Unde
subdit: Et lingua eorum gladius acutus. Dum clamant: Crucifige, crucifige
[(Luc. XXIII)]
. Voces enim
illae, scilicet crucifige, et hujusmodi citam fecerunt
mortem, ut gladius acutus.
VERS. 7.-- « Exaltare super coelos, Deus; et in
omnem terram gloria tua. »
Exaltare, [Alcuin., Aug., Cassiod.] verba Christi
ad Patrem. Quasi dicat: Illi ita, sed, o Deus Pater,
exaltare super coelos,
id est fac in me quod altus
videaris, super angelos, id est fac me requiescere,
resurgere et ascendere. Et per hoc in omnem terram gloria tua
dilatabitur. Gloria tua, id est omnes habitatores
terrae te glorificabunt. Vel ex persona Prophetae
loquentis ad Christum, haec accipiuntur.
Superiora Dominus locutus est, Propheta quidem,
sed in persona Domini. Et merito, quia Dominus in
Propheta loquitur, quando etiam ex sua persona
loquitur Propheta, Dominus per eum loquitur qui
ei dictat. Propheta ergo per Spiritum sanctum visis
injuriis Christi, visoque quod in resurrectionem
inanes facti sunt Judaei, gaudens exclamat, o
Christe, qui videris tantum homo in cruce pendens,
exaltare, ut appareas Deus, exaltare, ut qui pendens

in cruce, in majestate cum Patre regnare cognoscaris.
Non enim quantum ad se, sed quantum
ad homines exaltatur. Exaltare dico, super coelos.
Ad litteram, quoniam sedet ad dexteram Patris, ut
judicet Judaeos in terra. Et super coelos, id est
etiam spirituales, quia angelos habet subditos, ut
sic etiam in omnem terram gloria tua dilatetur, id
est ubique extendatur, quod modo completum est,
quia totus mundus ei subjectus est.
VERS. 8.-- « Laqueum paraverunt pedibus meis,
et incurvaverunt animam meam. »
Laqueum paraverunt, [Alcuin., Cassiod., Aug.,
Gl. int.] postquam interposuit de sua exaltatione,
coeptam narrationem exsequitur. Filii hominum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.