PL 191, col. 534
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
Quam ob causam necesse fuit quibusdam vel aliquid
ad sensum subaudire, vel simpliciter relinquere
lectorem suspensum. Unde Pratensis, salvabit
me ex opprobrio absorbentis me; Sanctes, a probro
deglutiri volentis me; Munsterus, ab opprobrio
devorante me. Ad istud autem phrasis Hebraica minus
cogebat. Nam Hieronymus ad hunc reddidit
modum, exprobrabit conculcantibus me; Nebiensis, exprobrabit absorbenti me;
Pellicanus, opprobrando
conculcatorem meum; Paraphrasis Campensis, infamem
faciet eum, qui conculcare conatur me. Sed
quid aliud editio Vulgata! Dedit in opprobrium conculcantes
me; Et Chaldaeus, confudit conculcantes
me. Sufficiebat igitur nostra lectio ne veniat in
contemptum si modo quis velit eam interturbare.
VERS. 5.-- Eripuit animam meam de medio
catulorum leonum, dormivi conturbatus. Hieronymus, anima mea in medio leonum dormivit ferocientium;
Pratensis, in medio inflammantium;
Pellicanus, in medio eorum, qui comburunt filios hominum,
ut exordium sequentis versus respiciat comburunt,
quemadmodum et vult Munsterus, ego
jaceo inter flamma succensos filios hominum; Sanctes, jaceo inter ardentes.
Septuaginta voluerunt explicare
figuratam locutionem jacendi inter leones ferocientes,
juxta quod vertit Hieronymus, vel ardentes,
juxta alios. Quod quam Christo juxta dispensationem
hominis congruat, nemo nescit qui illud
Joan. XII intelligit; nunc anima mea turbata est, etc.
Et quomodo in sepulcro turbabatur inter custodes,
habes in Augustino. Deinde in sequentibus, filii hominum,
etc. Recte habet suum locum, ut gratis attrahatur
ad superiora. Tamen ibi Septuaginta indicarunt
subaudiri verbum eripuit, sicut et Hebraicantes
crebrius faciunt, quando eis commodum videtur.
Id quod passim occurret legenti nostras collationes.
PSALMUS LVII.
PSALMI TITULUS: « IN FINEM NE CORRUMPAS VEL DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE. »
constat, quia omnibus est facile loqui justitiam,
quibus Veritas scripsit in corde: Quod tibi non vis
fieri, alii ne feceris; et iteravit in tabulis, quia non
legebant in corde, ut voce forinsecus admota redirent
praevaricatores ad cor, et intus invenirent quod extra
legerent. Dico loquimini justitiam, sed si vere
loquimini justitiam, ut sit justitia non labiorum,
sed factorum, id est, si est in corde quod in ore.
Ergo, recta vel recte judicate. In factis cognoscantur
labia. Si enim aliter agis quam loqueris, bona
loqueris; sed mala judicas. Sic enim agis, quomodo
judicas. Interrogatus quid sit melius aurum an
fides, praeponis auro fidem. Amicus venit, et nullo
teste aurum tibi commendavit, decessit, et mortuus
est: hic haeredem filium reliquit, qui ignorat quid
tibi Pater commendavit. Tecum cogita alii similiter
commendasse nulli dixisse filium reliquisse: quod
ei velles a tuo amico praestari? Responde. Quid tibi
respondet cogitatio? hoc judica cum filio amici.
Ante locutus es meliorem esse fidem; sed aliud jubet
avaritia qua cogitas aurum negare amici tui
haeredi. Ante locutus es meliorem esse fidem intus,
et in judicio tuo dixisti, vel duxisti melius aurum.
Non sic judicasti ut locutus es. Vere locutus es,
falsa judicasti. Veritas videt omnes loqui justitiam,
ne dicantur injusti; et omnibus clamat: Si vere
justitiam loquimini, si non false, si non aliud in
labiis, aliud in corde, recte vel recte judicate;