PL 191, col. 541

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

quasi sacrilegii insimularent. Nihil enim
adigebantur ex Hebraismo quantumlibet plano id
facere. Unde Hieronymus vertit, quasi viventes, quasi
in ira tempestas rapiet eos. Et ad eumdem modum
caeteri, verbis paululum immutatis, perseverante
sententia. Certum est Sanctem et Munsterum, ex
Ra. Da. mutuasse.
VERS. 10.-- Manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

Eripe me de inimicis meis, Deus meus. Titulus:
In fine ne corrumpas, vel disperdas David in tituli
inscriptione, quando misit Saul et custodivit domum
ejus, ut interficeret eum.
Legitur in libro Regum
quod Saul quaerens interficere David, misit satellites
suos, ut custodirent domum David, ut eum mane
exeuntem occiderent. Quod cum praescisset uxor sua
Michol filia Saul, nocte deposuit eum per fenestram,
et sic evasit [(I Reg. XIX)] . [Aug., Cassiod., Aug.] Huic
historiae alludit titulus, de qua tamen non agit psalm.,
sed de significato ejus. David enim Christum significat;
domus ejus sepulcrum Christi; Saul regem Judaeorum;
regnum Judaeorum, qui miserunt custodire
sepulcrum. Sed non videtur convenire quod dicitur,
scilicet ut Saul interficeret eum. Jam utique interfectus

erat Christus, quando miserunt. Quaerebant
autem eum interficere, non corporaliter, sed spiritualiter,
id est nomen et famam ejus exstinguere de
gentibus, ne crederent in eum: quod tamen efficere
non valuerunt. Vivit enim rex super Judaeos et
gentes. Hoc et Spiritus sanctus per Prophetam praedicit
hic. Et est sensus: Psalmus iste tendens in
finem, id est in Christum. Hoc agit, ne, tu Pilate,
vel Judaee, corrumpas vel disperdas David in tituli
inscriptione. Hoc idem supradixerat in aliis titulis.
Frustra ergo tentat aliquis disperdere, quod toties
divina prohibet auctoritas. Cum autem Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi
[(Joan. XIX)]
, impletum est
quod hic dicitur, scilicet ne corrumpas, vel disperdas
David in tituli inscriptione. Non ideo corrumpas.
Quando
quia misit Saul, id est regnum Judaeorum, et custodivit domum ejus,
id est sepulcrum
Christi, ut interficeret eum, id est nomen et famam
ejus tolleret, ne crederetur in eum. A quibus frustratis
hic liberatus ostenditur, et famam habere
in omnibus gentibus. Et loquitur hic integer Christus,
scilicet caput et corpus. Intentio: Monet ut
nemo Christo contradicat. Modus: Tripartitus est
psalmus. Primo orat liberari ascendendo ab imis
ad alta. Orat etiam pro salute gentium. Secundo
confirmat salutem gentium. Et orat salutem Judaeorum,
ibi, convertentur. Tertio affirmatur salus Judaeorum,
et utroque pariete collecto, grates aguntur,
ibi, convertentur. Totus itaque Christus, quasi ab
inimicis obsessus, clamat dicens:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.