PL 191, col. 545

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

dominorum suorum
[(Matth. XV)]
. Esuriebat panem
coelestem. Ita et isti quia se canes agnoscunt, esuriunt
et bene agunt. Male vero, qui saturati putativa
sua justitia dicunt cum pharisaeo: Jejuno bis in Sabbato
[(Luc. XVIII)]
. Circuibunt, evangelizando, civitatem,
scilicet circumstantiae, id est mundum qui
circumstat undique; Judaeam, ubi haec dicebantur. Ecce loquentur in ore suo,
id est stomachabuntur, et
irascentur adversus pigros ad fidem, dicentes: Non
mirum si stomachamur et irascimur, quoniam quis
de Judaeis, audivit nos, id est, quis de Judaeis credidit
auditui nostro? quasi dicat: Judaei non credunt
nisi pauci. Et licet Judaei non credant, tamen per
credentes Judaeos annuntiatur gentibus. Unde ait: Et
gladius, vel mors, est in labiis eorum. Hic est gladius

bis acutus, utroque incidens testamento, quo mactat
Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum
est ei, Surge, Petre, macta et manduca [(Act. X)]
. Et
tu, Domine, quasi ipsi loquuntur contra pigros. Et tu,
Domine, deridebis eos, id est pro nihilo habebis eos,
dicentes, quis audivit, quare deridebis? quia ad nihilum
deduces, pro nihilo habebis, convertere, omnes
gentes, id est facile convertes, quia facile erit tibi
facere ut credant in te omnes gentes. Ac si dicat:
Omnes gentes Christianae futurae sunt. Et dicitis,
quis audivit, hoc prius in persona Ecclesiae: sic illi
sunt fortes de se praesumentes. Ego autem
VERS. 10.-- « Fortitudinem meam ad te custodiam,
quia Deus susceptor meus es; Deus meus,

misericordia ejus praeveniet me. »
Fortitudinem meam ad te custodiam, [Aug., Gl.
int., Aug.] id est non a te recedam de me praesumens.
Illi enim fortes ideo ceciderunt, quia ad te
non custodierunt fortitudinem suam, et merito ad
te custodiam, quia, Deus susceptor meus es, quia de
imo meo in altum suum me suscepit; Deus meus.
Deinde mutans personam subdit, Deus meus, est
spiritualiter, quia misericordia ejus praeveniet me;
nihil attuli cur miseretur, nullus enim meretur dona
Dei. Et quod misericordia est quae praevenit me,
VERS. 11.-- « Deus ostendet mihi super inimicos
meos, ne occidas eos; nequando obliviscantur populi
mei. »
Deus ostendet mihi super inimicos meos, vel inimicis

meis, [Aug., Alcuin., Gl. int.] id est, per inimicos
meos, id est quantam circa me habuit misericordiam
demonstravit mihi in illis circa quos non
habuit, quia de eadem massa aliud in honorem, aliud
in contumeliam fecit. Unde Apostolus: Sustinuit
vasa irae apta in interitum in multa patientia, ut notas
faceret divitias suas in vasa misericordiae [(Rom. IX)]
.
Rogat autem statim Ecclesia pro ipsis inimicis dicens:
O Deus, ne occidas eos, etsi peccata eorum,
scilicet ne obliviscantur legis tuae. Alia littera, hoc
esset eos occidi, scilicet oblivisci legis Domini, ipsa
est vera mors in profundum irae peccati. Vel ita in
persona Christi ab illo loco, fortitudinem. Et agit de
Judaeis. Quasi dicat: Irruerunt in me fortes, scilicet
Judaei, quos et si possem perdere, tamen, fortitudinem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.