PL 191, col. 547

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

verbi, et sic comprehendantur conversi, in
superbia sua. Comprehenditur aliquis in superbia
sua, cum immanitatem peccati sui attendens, videt
se superbe egisse, quia et frustra hoc quidam
Judaeorum conversi noverunt, scilicet quia factum
eorum in irritum venit, et peccatum remansit super
eos. Et sic comprehensi sunt in superbia sua. Et
hoc est, et comprehendantur in superbia sua, in
qua visi sunt praevalere, id est sciant se superbe
egisse et inaniter, quia frustra irruerunt fortes:
non enim vitam, sed mortem occiderunt. Mors quippe
in moriente exstincta est, et vita in resurgente die
tertio resurrexit. Et ita invenerunt se nihil damnasse,
et nihil fecisse, et de magnitudine peccati plus humiliati
sunt, et ea humilitate plus consummantur, id

est perficiuntur. Nihil enim sic impedit perfectionem
ut superbia. Superbiae autem comes est invidia,
nec fieri potest ut superbus non invideat. Unde et
diabolus qui superbia corruit, homini invidit. Facinus
ergo, id est magnitudo considerata facinoris,
attulit superbiam, ut Paulo angelus Satanae [(II Cor.
XII)] . Facinus vero delevit venia.
VERS. 14.-- « Et de exsecratione et mendacio
annuntiabuntur in consummatione; in ira consummationis
et non erunt. »
Et de exsecratione. [Gl. int., Hier., Cassiod., Gl. int.,
Aug.] Quasi dicat: Comprehensi sunt in superbia;
et sic de exsecratione, in qua sunt Judaei inter
gentes. Vel quod Christum exsecrabatur. Et de
mendacio, quo perverterunt Scripturas, annuntiabuntur

ab apostolis et aliis in exemplum esse. In
consummatione, vel annuntiabuntur consummationes,
alia littera, id est praedicabitur ab apostolis, ubi
abundavit delictum exsecrationis et mendacii, super
abundavit et gratia perfectionis [(Rom. V)] , et pertinuit
ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis.
Vel ita secundum aliam litteram, et de maledicto,
scilicet quod putatis maledictum pendentem in ligno [(Deut. XXI)] ;
et de mendacio, quod scilicet dedistis
pecuniam custodibus ut mentirentur [(Matth.
XXVIII)] , annuntiabuntur in consummatione, id est
ideo magis perficiuntur, quia in his deprehensi
sunt. Et hoc totum factum est in ira consummationis,
id est in vindictam Dei qua consummat.

Est enim ira, id est vindicta Dei consummationis,
qua aliquando vindicat Deus ut perficiat; et est
consumptionis, ut cum dicet: Ite, maledicti, in ignem
aeternum [(Matth. XXV)]
. Dico comprehenduntur in
superbia sua, e t ita non erunt homines in superbia
sua in qua comprehensi sunt.
VERS. 15.-- « Et scient quia Deus dominabitur
Jacob, et finium terrae. »
Et tunc scient quia Deus dominabitur Jacob, [Aug.]
id est Judaeorum, et finium terrae, id est gentium,
quas ut canes contempserunt. Antea enim sibi justi
videbantur Judaei, sed ostenditur eis quod non sine
Christo, qui dominatur Jacob, et deposita superbia
sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt.
PARS III. Διαψαλμα. VERS. 16.-- « Convertentur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.