PL 191, col. 549

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

quia
tu Deus, susceptor meus es. Magnum est quod
Deus susceptor es, et tu idem Deus meus, misericordia
mea, per omnia, quia totum gratis das,
cum multa dixit, non tamen omnia, sed in hoc uno
omnia comprehendit, quia totum est ex dono Dei.
Ideo iste impletus bonis ejus, non invenit quid vocaret
eum, nisi misericordiam suam.
COLLATIO IN PSALMUM LVIII: « ERIPE ME DE INIMICIS MEIS, » etc.
VERS. 4.-- Sine iniquitate cucurri et direxi.
Hebr. BELI AVON IERUTZUN VIICONANU,
id est sine iniquitate cucurrerunt aut current,
et dirigentur sive praeparabuntur. Quod si referas
ad David aut Christum, subaudiendum erit, opera
mea cucurrerunt sine iniquitate. Ob idque LXX, quo
apertior esset sensus, verterunt singulariter sub

prima persona. Durum enim esset referre ad satellites
qui circumdederunt David, aut perfidos Judaeos
adversus Christum saevientes. Quomodo enim sine
iniquitate? Propterea Hieronymus signavit distinctionem
hic, non inique egi, per verbum, deinde
addidit; et illi currunt et praeparantur subscribit
Nebiensis; at Munsterus propter absurditatem sensus,
coactus est adjicere pronomen mea, aut subaudire, absque iniquitate mea, concurrunt et disponunt
se.
Id quod et fecit Chaldaeus, ut iniquitatis destitutio
respiciat David aut justum; cujus innocentia,
licet perfecta, nihil effecit quominus maligni hostiliter
persequerentur, nulla aequitatis habita ratione.
VERS. 7.-- Famem patientur ut canes. Hebr.
ICHEMU CACALEB, tumultuabuntur vel vociferabuntur,
aut latrabunt, secundum Hieronymum;
sed emphasim ipsam accommodatis verbis expresserunt
Interpretes LXX, canis famescens quo non discurrit,
quando non latrat? Quod et manifestius demonstratur

versu 17 hujus psalmi. Post similem
enim versiculum in subjectis dicitur: Si non fuerint
saturati, murmurabunt.
VERS. 10.-- Fortitudinem meam ad custodiam. Ita
Hieronymus. Hebr. nunc legunt UZO, id est fortitudinem
ejus, quod est durius, loco UZI, id est
fortitudinem meam. Et indicavimus aliquoties fluxam
esse migrationem, vau in iod, et contra accommodatius
tamen quadrare fortitudinem meam, quam fortitudinem ejus,
puto liquere. Unde translator ad
Campensem, robur meum, tibi acceptum fero; et
Chaldaeus paraphrastes, fortitudo mea, te observabo.
Nebiensis vertit, fortitudo eorum, te observabo. Ac
interpretatur sermonem esse defectivum et admirativum.
Quasi dicat: Propter immensam eorum
fortitudinem te observabo.
Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Ex hoc
loco praeter infinitos colligitur codices variasse etiam
in Hebraeo. Nam Sunia et Fretella primo legerant,
Deus meus, voluntas ejus praeveniet me.
Quibus respondens
Hieron. ait, pro quo in Graeco scriptum est ἔλεος αὐτοῦ προφθασει με,
id est, misericordia ejus
praeveniet me. Quod et verius est. Sed in Hebr. scriptum
est: Dei mei misericordia praeveniet me. Et tamen
aliter nunc videmus in Hebraeis exemplaribus.
Quaedam enim sic habent ELOHE HASDI, alia
ELOHE HASDO. Eoque Munsterus et Sanctes
dixerunt, Deus misericordiae, seu pietatis meae. Chaldaeus, Deus bonitas mea;
Nebiensis, Deus misericordia
mea; caeteri, Deus misericordia sua praeveniet
me; et interpretes pro Cajetano, extra locutionem
consuetam, Deus gratiae suae praeveniet me, translator
ad Campensem, Deus bonitas tua convertit me. Et tamen
hic est versiculus quem cavillantur Faber et
Caecus. Ad sententiam denique parvi refert.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.