PL 191, col. 58
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
sunt distinctiones Epistolarum Pauli, et tamen
unus liber. Ex verbis quoque ipsius David hoc clarescit,
qui in Christi persona loquens ait: In capite
libri scriptum est de me. [CASSIOD.] Libri ait,
non librorum, unum librum, et non plures fore significans.
Inde etiam in Actibus apostolorum dicitur: Sicut scriptum est in libro psalmorum
[(Act. I)]
,
non dixit libris. Itaque liber unus est, quamvis
Hieronymus quinque esse dicat, propter quinque
distinctiones.
Hymnorum vel soliloquiorum. [AUG.] Hymnus est
laus Dei cum cantico. Canticum est exsultatio mentis
habita de aeternis in vocem prorumpens. Bene
ergo dicitur liber iste hymnorum, quia docet nos
laudare Deum cum exsultatione habita de aeternis:
et hoc non tantummodo corde, verum etiam voce, ut
qui audit, dicat: Veni [(Apoc. XXII)] , et cortina ducat
cortinam, et fontes nostri deriventur foras. Et sunt
isti hymni apud Hebraeos metrice scripti: quod in
translatione servari non potuit. Vel Soliloquiorum.
[CASSIOD.] Hic videndum est quid sit prophetia, et
quibus modis fiat, et secundum quae tempora. Est
igitur prophetia inspiratio vel revelatio divina, rerum
eventus immobili veritate denuntians. Unde
prophetia visio, propheta videns dicitur. Fit autem
quatuor modis, per facta, vel per dicta, per ea quae
videntur dici vel fieri, id est per somnia et visiones:
Per facta ut per arcam Noe, quae significabat
Ecclesiam, et sicut per sartaginem ferream inter
prophetam Ezechielem et civitatem positam; per
dicta, ut per ea quae angeli dixerunt Abrahae et aliis
fidelibus, ut: In semine tuo benedicentur omnes gentes [(Gen. XXII)]
et hujusmodi; per visiones, sicuti
factum est Jeremiae, qui vidit ollam succensam a
facie aquilonis, et sicut Moysi qui vidit rubum ardere,
qui non consumebatur, et Ezechiel vidit rotam
in medio rotae; per somnia, ut per somnium
Nabuchodonosor, qui vidit lapidem de monte sine
manibus praecisum. Quod autem fuit somnium regi,
fuit prophetia Danieli. Et per somnium Pharaonis,
qui vidit septem boves, et septem spicas, quod
fuit prophetia Joseph, spiritualiter intelligenti. Praeter
haec, est et alius prophetiae modus, caeteris dignior,
quando scilicet ex sola Spiritus sancti inspiratione,
remoto omni exteriori adminiculo facti, vel
dicti, vel visionis vel somnii, prophetatur. Hoc modo
prophetavit David, scilicet solius Spiritus sancti
instinctu. Unde in sequenti: Audiam quid loquatur
in me Dominus Deus [(Psal. LXXXIV)]
. Propterea soliloquium
dicitur, quasi solius Spiritus sancti eloquium;
licet enim et in titulis et in psalmis quibusdam
alludat diversis historiis, tamen ex eis nil
didicit, sed in eis quod per Spiritum sanctum ante
cognoverat, figurari intellexit. Vel soliloquia dicuntur,
quasi sola de Christo eloquia; alii namque
obscure, et quasi per aenigmata prophetarunt de
Christo: Iste vero David, quod et de incarnatione
et de passione, et de aeterna genitura, et de resurrectione,
evidentissime disseruit; et ideo dicitur liber