PL 191, col. 64

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

ejus non erit irritum, sed deducet ad vitam. Unde: coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt [(Matth. XXIV)]
.
[Cassiod.]. Et bene verba, folia
dicuntur, quia sicut folia tegunt fructus suos, ita
verba Domini suas promissiones custodiunt [Alcuin.].
Et quid per singula? [Aug., Cassiod., Gl. int.] Et
omnia quaecunque faciet prosperabuntur, id est fructus
et folia, id est facta et dicta, prosperabuntur sibi,
contra casum Adae et membris suis. Et bene dicit
omnia, quia etsi moreretur, tamen omnia quae faciet
prosperabuntur, quia mors ejus est salus mundi.
PARS II, VERS. 5.-- « Non sic impii, non sic;
sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie
terrae. »
Non sic impii. Hic est secunda pars, ubi agit

de ultionibus iniquorum, et terret adversis. Horum
formido gratiora facit promissa, quasi dicat:
Omnia illius prosperabuntur. Sed impii non sic,
quia nihil poterunt assequi. Et nota quia hac repetitione
immobilis firmitas monstratur. Non sic, sed
sunt tanquam pulvis, quia cedunt pravis suggestionibus,
non habentes humorem gratiae Dei; quem projicit
ventus, id est superbia, quae vento comparatur,
quia petit alta et inflat; a facie terrae, id est a praesentia
stabilitatis aeternae [Aug.], quae dicitur terra
a simili, quia sicut haec terra nutrit et continet exteriorem
hominem, ita illa interiorem.
VERS. 6.-- « Ideo non resurgunt impii in judicio,
neque peccatores in concilio justorum. »
Ideo non resurgunt impii. Et quia ventus projicit,

id est quia dati fuerunt in reprobum sensum, ideo
non resurgunt impii, prima resurrectione, quae est
in fide, scilicet a peccatis. Et hoc, in judicio, id est
ut se judicent et accusent.
Duae quippe resurrectiones sunt. Una, animae, in
praesenti, qua resurgit homo a peccatis. Unde Apostolus: Exsurge, qui dormis, et illuminabit te Christus [(Ephes. V)]
.
Altera, corporis, in futuro, qua fiet
impassibile et immortale. Hic agit de illa quae est
animae. Neque ipsi peccatores item resurgent, in
consilio justorum, ut voluntatem Dei suis praeferant
voluntatibus, quod est consilium justorum. Vel, in
concilio, alia littera, justorum, id est in concordi
multitudine justorum, et est idem sensus cum priori

et accipit eosdem peccatores et impios. Vel ita:
Dicit superbis tolli, quod ipsi ambiunt, id est ut judicent,
agens de resurrectione corporis et judicio futuro,
quasi dicat: Quia ventus projicit, ideo non resurgunt
impii in judicio, id est ut judicent, quod planius
repetit [Aug.], neque ipsi, id est peccatores resurgent
in concilio justorum, id est in judicio, ut cum eis
judicent. Consilium dicit judicium ex similitudine
quia judicium Dei, quasi in consilio erit, in quo diversa
peccata diversis poenis punientur. Vel ita, ut
alios accipiamus impios, alios peccatores. [Cassiod.
Aug.]. Impii sunt infideles, idololatrae, apostatae, qui
cum resurgent non judicabuntur, quia jam judicati
sunt. Peccatores, sunt Christiani falsi. Et est, quia
ventus projicit; ideo impii, id est penitus infideles,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.