PL 191, col. 69
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
quae tam multis annis explorata sunt. Et illa
nova nullius essent auctoritatis, vel certe minoris,
nisi vetusta fierent.
VERS. 6.-- Neque peccatores in concilio justorum.
Magister interpretatur concilium et id quod est voluntatis,
et quod est congregationis, duplici sensu
quemadmodum acceperunt LXX. Cum notum sit βουλήν
utrumque significare. Nec ex hoc laeditur
Hebraeum ADATH, id est congregatio quandoquidem
Quare fremuerunt gentes [Cassiod.] Psalmus iste
secundus est in ordine, et primus in titulo. Unde
et in Actibus apostolorum primus dicitur [(Act. IV)] .
Titulos autem Esdras propheta psalmis apposuit,
qui sunt quasi claves et januae psalmorum. Per eorum
namque intelligentiam subjectorum psalmorum
clarescit sententia. Licet enim in titulis frequenter
tangatur historia, vel ponantur aliquorum nomina,
unde ad litteram non agitur in psalmis; tamen et
historia mystice intellecta, et nomina congrue interpretata
psalmorum continentiam aperiunt, ut hic
ubi ponitur David, qui interpretatur manu fortis,
desiderabilis aspectu. Et significat Christum, qui
vere est manu fortis debellando aerias potestates,
et desiderabilis aspectu, id est in quem sancti angeli
desiderant prospicere [(I Petr. I)] . Psalmus bonam
operationem notat. Dicebatur enim ad litteram
psalmus modulatio quae fiebat per tactum decem
chordarum, ita bona operatio quae fit per observantiam
decem mandatorum. Et est sensus tituli, psalmus;
iste, id est tractatus iste, qui dicitur psalmus,
quia monet ad bene operandum, attribuitur David,
id est Christo, qui agit hic de se rege. Intentione
monet ut ei subdamur. Modus talis, tripartitus est
psalmus. Primo increpat persequentes et minatur,
et loquitur Christus, vel Propheta; secundo, inducit
verba Christi agentis de omnipotentis regno, et inerrabili
genitura sua ubi de divinitate et humanitate
ejus multa discimus, ibi. Ego autem constitutus
sum, etc.; tertio pro his arcanis patefactis
admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili
scilicet ne pereant et ab honesto quia beati qui confidunt
in eo: ibi, Et nunc reges. Increpans ergo persequentes
Propheta, vel Christus, dicit,
VERS. 1. « Quare fremuerunt gentes, et populi
meditati sunt inania? »
[Remig.] Gentes, id est Romani milites, crucifixores,
[Cassiod.] fremuerunt [Remig.] ut ferae sine ratione:
fremere enim ferarum est, [Cass.] et populi scilicet
Judaei, [Gl. int.] meditati sunt inania, [Alcuin.]
id est falsa in Scripturis, ut de futuro adhuc Messia,
quem exspectant. Ipsi enim sunt pueri Abrahae, exspectantes
cum asina. [Remig.] Vel medita sunt
inania, id est Christum detinere in morte. Vel, meditati
sunt inania, scilicet ne mundus post eum abiret;
[Aug.] et hoc, quare? id est qua utilitate sua? quasi
dicat, frustra, quia non impleverunt, ut Christus
exstingueretur.