PL 191, col. 76
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
respondere. Quod si mihi non credis, loquatur
Hieronymus in epistola ad Paulinum t. III: « David,
Simonides noster, Pindarus et Alcaeus, Flaccus
quoque, Catullus et Serenus, Christum lyra
personat. » Idem in prolog. in lib. Job.: « Quod si
cui incredulum videtur, metra scilicet esse apud
Hebraeos, et in morem nostri Flacci, Graecique
Pindari et Alcaei et Sapphus, vel Psalterium vel Lamentationes
Jeremiae, vel omnia ferme Scripturarum
cantica comprehendi; legat Philonem, Josephum, Originem,
Caesariensem Eusebium, et eorum testimonio
me verum dicere comprobabit. » Rursum in
caput Jerem. X: Et David in lyrico carmine canat: A Domino gressus hominis dirigentur,
etc. [(Psal.
XXXVI)] . Itidem in caput Jer. XXV: « Unde in Psalterio,
male quidem juxta textum historiae, psalmorum
requirunt ordinem, quod in lyrico carmine non
observatur. » Iterum ad cap. Ezech. XXX: « Ut caetera
praetermittam quae in psalmorum ordine continentur,
quaeritur quomodo tertius psalmus praeponatur
iis psalmis in quibus mutat faciem suam David
coram Abimelech; et de Doech Idumaeo, et quando
inventus est in spelunca; et quinquagesimus poenitentiae,
in cujus titulo demonstratur, quod introierit
ad Bethesabee uxorem Uriae, cum priores
sint isti psalmi tertio, in quo fugere donatur à facie
filii sui Absalon. Sed in psalmis facilis est responsio,
carmen esse lyricum, et in hujusmodi
opere non quaeri ordinem historiae, sed factorum
carmina singulorum. »
VERS. 9.-- Reges eos in virga ferrea. Cur Munsterus confringes,
Sanctes conteres, et Pratensis,
interpretes pro Cajetano confringes, et Campensis reges et confringes?
quandoquidem notius sit quam
ut à me dicatur TEROEM apud Hebraeos significare reges eos,
sive, ut vertit Hieronymus, pasces
eos. Siquidem pascere et apud Graecos ποιμαίνειν,
est cum auctoritate gubernare. Unde Dominus dixit
Petro, Joan. XXI: Pasce oves meas. Et ad rem,
Pellicanus hoc in loco, Reges eos, nobiscum, cum
etiam Munsterus et Pratensis psalmo XXII: aperte
transferant, Dominus pastor meus, ac Sanctes, Dominus
pascit, ubi est eadem radix verbi, quae hic
ADONAI ROI. Non negamus tamen, quin nonnunquam
significet conterere; sed hic non debebant
spiritum contradictionis habere, si tamen habuerint.
Adde quod D. Joannes, Apoc. XIX, adducere videtur
hunc versiculum juxta nostram lectionem.
VERS. 12.-- Apprehendite disciplinam. Heb.
NASEQU BAR, quod Sanctes, Munsterus,
Pratensis, pro Cajetano interpres, adorate Filium,
dicunt, Hieronymus in Commentariis, adorate Filium,
ut in prologo nostro supra commemoravimus.
In versione juxta Hebraeum, adorate pure. Pellicanus, osculamini pure:
Omnes sensus possunt excerpi
ex Hebraeis voculis. NASCAQ signat quandoque
armatum esse. I Paralip. XII,
NOSQUE, QUESCHET, armati arcu, sive tendentes arcum.
BAR vero nullo Hebraeorum reclamante nunc filium,
nunc puritatem, nunc pabulum, nunc electum
notat. Itaque juxta significantiam armari, in
NASCAQ, LXX, sensum recte reddiderunt, apprehendite
disciplinam, quasi armamini filio, puritate
electa tanquam 5 pabulo, delectimini et corroboremini
in disciplina Christi. Ut enim scribit
Hieronymus ad Simiam et Fretellam, « Haec et regula
boni interpretis, ut idioma alterius linguae,
suae linguae exprimat proprietate, quod quidem et
Tullium in Protagora Platonis, et in Oeconomico
Xenophontis, et Demosthenis in Aeschinem oratione
fecisse convincimus, et Plautum, Terentium,
Coeciliumque eruditissimos viros in comediis transferendis.
Neque ex eo quis Latinam linguam angustissimam
putet, quod non possit verbum de verbo
transferre, cum etiam Graeci pleraque nostra per