PL 192, col. 1138
Epistolae (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
relaxamus. Qui vero levibus, id est venialibus detinentur,
medietatem poenitentiae remittimus. Oblita
peccata modo simili condonamus. Annis vero singulis
a festivitate sanctissimi Dionysii usque ad
octavas ejusdem, loci ipsius et sacratissimae vestis
venerationem pie invisentibus XL dies suae poenitentiae
remittimus et indulgemus. De parvulis qui
baptizati vel sine baptismi remedio infra VII annos
per negligentiam parentum mortui sunt, totam poenitentiam
eorum remittimus, excepta feria VI in
hebdomada, in qua etiam die, si ad Ecclesiam poenitens
perrexerit, qualem ei charitatem presbyter
dederit, talem habeat. Si vero infirmus fuerit, aut
mulier praegnans, vel debilis, quae jejunare non
possit, dicat septies, Pater noster, et opere pio
bonum exerceat quod potuerit. Omnibus autem
haec et quae justa sunt conservantibus, sit pax
et salus Domini nostri Jesu Christi. Amen.
Actum est anno Verbi incarnati 1156, felicis memoriae
Adriano papa IV feliciter.