PL 192, col. 1284

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

cum errorum tenebris longe lateque dispersis
et perditis, super humiles et quietos descendit
unctio coelestis, ad laudem et gloriam ejusdem
Domini nostri Jesu Christi, cujus regnum et imperium,
summumque sacerdotium permanet in aeternum,
et in omnia saecula saeculorum.
LIBER TERTIUS.
CAPUT PRIMUM.

Apostolus dicit: Qui potestati resistit, Dei ordinationi
resistit [(Rom. XIII, 2)]
. Et Petrus: Subjecti,
inquit, estote omni humanae creaturae propter Deum;
sive regi quasi praecellenti; sive ducibus tanquam ab
eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero
bonorum [(I Petr. II, 13)]
. Et sicut Daniel attestatur: Altissimus dominatur in regno hominum, et cui voluerit
dabit illud
[(Dan. IV, 14)]
. Inter omnia autem
regna mundi corona clericalis clarius elucescit, quorum
vita caeteros illuminat; quorum doctrina alios
ad vitam vocat, ut transitoria deserant, et aeterna
bona concupiscant, ut errores caveant, et Christi
bono odore vivant.
CAPUT II.
De hac corona clericali, de hac forma regali, de

hoc signo Jesu Christi haeretici quaestionem faciunt,
maxime illi qui a clero deciderunt, et ad haeresim
transierunt. Unde, inquiunt, unde corona haec accepit
initium? Quid nobis et coronae huic?
Ad hoc non eis, quia impacatis, sed catholicis
respondemus. Redemptor sane noster et Salvator,
nos miseros peccati servitute depressos, morti addictos,
Satanae vinculis astrictos, misericordia motus
noster Samaritanus qui sine peccato est, pro nobis
peccatum factus est, hostia pro peccato Redemptor
noster oblatus est, pro nobis poenam peccati
suscepit, et crucem pertulit in corpore suo, mortem
moriendo destruxit magnificus triumphator portans
spineam coronam in capite suo. Ex hac Domini
Jesu corona pro peccatis nostris, a Redemptore nostro

suscepta, toto mundo regnare coepit mater nostra
praesens Ecclesia, sponsa crucifixi, sub spinea
corona potestates aereas debellantis. Sub hac Redemptoris
nostri corona triumphat Apostolus, et
clamat: Nos autem gloriari oportet in cruce Domini
nostri Jesu Christi, per quem mundus mihi crucifixus
est, et ego mundo [(Galat. VI, 14)]
. De hoc regno crucifixi
nostri Domini Jesu responsum in Evangelio
legitur: Nonne haec oportuit pati Christum; et ita
intrare in gloriam suam? [(Luc. XXIV, 20.)]
Et alibi: Empti,
inquit, estis pretio magno, glorificate, et portate
Deum in corpore vestro [(I Cor. VI, 20)]
.
Antiqui quam saepe referunt historiographia victoribus
superatos et captos sub corona fuisse venditos.
Venditio talis manifestum erat indicium servilis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.