PL 192, col. 1350

Vita S. Adjutoris (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

et eam ingrediens, homines retro altare fugere prae
timore coegit; sed ei occurrens Adjutor venerabundus
ait: O Domina mi beata Maria Magdalene,
et hic licet per daemonem adductus, ad hanc tamen
capellam tuam adveniens, non sentiet aliquid de beficiis
tuis? Illico autem ut haec Adjutor verba personuit,
daemon ab ipso Hilgodo cum magno rugitu
recessit; ipse Hilgodus genua humo flectens, omnipotenti
Deo et beatae Mariae Magdalenes de reddita
incolumitate gratias egit. Quae nos ab ipso Hilgodo
et aliis qui praesentes erant, per debitam informationem
certissima novimus.
Nec praetereundum est aliud item famosissimum et
multis stupendum miraculum, quod nobis praesentibus
sub oculis multorum hominum, beata, ut tenemus,

instante Maria Magdalene, peractum est. Erat
prope locum ipsum beatae Magdalenes praedictum
in flumine Sequanae vorago quaedam aquarum, quae
transeuntes nautas voraginem ipsam ignorantes ita
dehiscebat, ut nec mercium vel aliorum suppellectilium,
nec hominum, imo nec navium ipsarum
quidquam ullo unquam tempore vel rediret; et ita
retroactis ab aevo temporibus plures homines periclitati
fuerant, ac naves, et alia bona submersa.
Quod dum semel, postquam in ipso loco sumpto vestrae
religionis habitu resedit, accidisset, accersiri
nos dignum duxit, ut tantae calamitati ope vel consilio
succurreremus. Celebrata igitur per nos in
ipso loco missa de Spiritu sancto, ad ipsam
voraginem, non sine magnis lachrymis et lamentis,

nos et venerandus Adjutor naviculam ascendentes,
properavimus. Nos vero, quem, quod absorberemur
a voragine, timor tenebat pavidum, ipsi Adjutori
suggerebamus ne huic nos subjiceremus discrimini
et fortunae, cum ille: Potens est Dominus meritis
beatae Mariae Magdalene liberare nos in praesenti
et pro in futurum populum, et hac die coram
omnibus exercere virtutes. Sub confidentia igitur
Dei et beatae Mariae Magdalenes et securitate beati
viri pariter ad locum voraginis protendentes; cum
jam nos ad voraginem fluminis impetus attraheret:
Benedic, domine praesul, ait nobis, et signum crucis
ede, aspersoriumque aquae benedictae in locum
projice voraginis: quae illico complevimus.
Ipse aliquando de ferris a quibus beatae Mariae
Magdalenes et sancti Bernardi precibus liberatus
fuerat, in ipsum locum projecit, dicens sic: Potest
Dominus meritis beatae Mariae Magdalenes et beatissimi
Bernardi liberare populum suum, sicut me
eorum precibus liberavit. His dictis et factis, subito
vorago illa quae abyssi profunda petebat, facta
est aquarum grata planities, euntesque desuper
huc et illuc nos et caeteri qui a remotis steterant,
nautae, stupore mentis attoniti, gratulabundi tamen
et gaudentes ad propria remeavimus, nullusque
ex post suffragante gratia divina et beata Maria
Magdalene, ibi periclitatus est, nec vorago amplius
visa.
Possemus si vellemus alia multimoda in ipso loco,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.