PL 192, col. 1352
Vita S. Adjutoris (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
Appropinquante demum vitae suae fine, cum resolutionem
sui corporis imminere cognosceret, nos et
Willemum abbatem suum Tironensem ad se duxit
evocandos: ad quem nos praedicti cum pluribus
aliis flentes et gementes convenimus: cujus auditis
de suo fine verbis, interrogavimus eum: Frater
Adjutor, ubi sepulturam corporis tui praedestinatam
habes? Ad haec vir Dei respondit: In hac capellula,
si placuerit domino abbati meo. Erat autem vir
ipse venerandus humi decubans in lectulo illo, de
quo supra scripsimus, retro beatae Mariae Magdalenes
altare, in quo divinis sacramentis munitus,
indutus ut semper erat, secundo Kalendas Maii migravit
ad Dominum. Et licet naturali dolore contristati
sumus, gaudebamus tamen, quia tantum ac
talem apud Deum pro nobis praemiserimus patronum
et adjutorem. Triumphet spirituali tripudio
pontifex, sacerdotes stolas splendentes exaltent
justitiae, monachi beatorum laetentur operum fortitudine,
ac cincti virtutum decore, omnisque ordo ecclesiasticus
omnipotenti Deo pia reboet carmina,
laica turba cum sexu femineo alternatim, et provocent
juvenes et virgines, senes cum junioribus
dicamus omnes prece supplici sanctissima Maria
Magdalenes, et tu, sancte vir Adjutor, succurrite
nobis.