PL 193, col. 620

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent
opera, quae jusserat Dominus [(Exod. XXXV, 22
et seqq.)]
. Porro non Beseleel, qui tabernaculum et
utensilia ejus operatus est, sui operis dedicator, aut
sanctificator esse poterat, quia pontifex non fuit.
Moyses autem, qui officio functus archiepiscopi,
consecrare potuit etiam fratrem suum Aaron in
pontificem, tabernaculum quod ipse non fecerat
sanctificare, ac dedicare idoneus erat, qui et erexit
illud, unxitque, ac sanctificavit cum omnibus vasis
suis. Quorsum istud? Ut tu Eberharde, praesul sanctae
Juvaviensis Ecclesiae, promptum exhibeas te ad
considerandum quod ego, licet minimus in tribu
Juda, veritatem scilicet confitentium particeps, tamen
confessionis eorum devotus feci Deo jubente.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.