PL 193, col. 626

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

dicens: Ne projicias me a facie tua, et Spiritum
sanctum tuum ne auferas a me [(Psal. L, 13)]
. Nam
eatenus scribebatur Spiritus Dei, sive Spiritus Domini.
Hic autem, quod sonorius est: Spiritum
sanctum primus nominavit. Itaque relativa nomina
sanctae Trinitatis, quae sunt Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus, hic evidenter edixit, quae ante
ipsum nec Moyses, nec alius sic evidenter expressit.
Ad istum repromissio facta est cum juramento,
sicut ad Abraham, beati seminis, quod est Christus,
quod nasciturus esset de semine ejus: et cantans
misericordias Domini, dixit ex ore ipsius Domini: Semel juravi in Sancto meo, si David mentiar,
semen ejus in aeternum manebit
[(Psal. LXXXVIII,
36)]
. Unde venerabiliter attendendum est; quia

beata Trinitas, quae sese Abrahae exhibuit in tribus
angelis pro confirmatione promissionis, sive pro
magnitudine et dignitate promissi, ipsa sese
pene expressit in tribus verbis ad David in promissione
ejusdem seminis, id est Christi: Haec
dicit Dominus exercituum: Requiem dabo tibi ab
omnibus inimicis tuis, praedicitque tibi Dominus:
quod faciat domum tibi Dominus [(II Reg. VII, 11)]
.
In istis namque verbis initio tantae promissionis,
quae intelligitur ex subsequentibus, dum dicit: Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum
Patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod
egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus usque
in sempiternum. Ego ero ei in Patrem, et ipse
aedificabit domum nomini meo. Et stabiliam thronum

regni ejus usque in sempiternum. Ego ero ei in
Patrem, et ipse erit mihi in Filium
[(II Reg. VII, 12 et
sq.)]
. In istis, inquam, verbis patenter se ostendit
per distinctionem personarum una Divinitas, summae
et individuae Trinitatis. Quis enim, vel quae
persona haec dicit: et requiem dabo tibi ab omnibus
inimicis tuis, nisi persona Patris? Sequitur
namque, et dicit post modicum: Ego ero ei in
Patrem, et ipse erit mihi in Filium. Ego persona
illa, de qua dicit Dominus Pater: Praedicitque
tibi Dominus. Ipsa est Dominus Spiritus
sanctus, qui per os sanctorum prophetarum
praedixit, quemadmodum et Zacharias dicit: Sicut
locutus est per os sanctorum, qui a saeculo
sunt prophetarum ejus [(Luc. I, 70)]
. Nam de quo

protinus ait, quod Faciat domum tibi Dominus,
ipsa persona est Dominus Filius. Non tres Domini,
sed unus est Dominus. Quantum potuit, vel
debuit sacra haec Scriptura sacramentum hoc, et
futuris servavit, et illis, qui tunc erant, dum ipsa
conderetur, abscondit hominibus, quia distinctionem
trium personarum portare non poterant, si
eis palam praedicaretur.
Quanta vero putas juxta vocem evangelicam in
isto habet Pater? Dixit enim Filius: Cum venerit
Paracletus Spiritus veritatis, ille me clarificabit, quia
de meo accipiet, et annuntiabit vobis [(Joan. XVI, 14,
et 15)]
. Statimque subjunxit: Omnia quae habet
Pater, mea sunt, propterea dixi, quia de meo accipiet,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.