PL 193, col. 628
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),
ipso die, quo datus est, perpendimus, quia de
isto accepit, in quo Deus Pater testimonia fidelia
quam plurima Filio suo thesaurizavit.
Si vero quis movetur, cur istum pastorem quasi
praecipuum prophetarum, vel primum inter caeteros,
imo prae caeteris honoremus, hoc animadvertat,
quod prophetae, non pro qualibet futurorum
praenuntiatione prophetae dicti sint, sed pro eo maxime,
quod de regno Dei, de regno Christi et Ecclesiae
sublimiter elocuti sunt, prophetae dici meruerunt.
Siquidem Moyses, aut Josue, sive Samuel, qui ante
prophetas fuerunt, nihil de regno Dei, nihil vel parum
de poenis inferni, nihil vel parum de judicio, quo et
justi salvandi et impii damnandi sunt, palam verbis
dixerunt; non quod ista nescirent, sed quod carnales
nimium terraeque amatores ista non reciperent. At vero
prophetae de hujusmodi magnifice sunt elocuti. Primus
David, verbi gratia: Quoniam, inquit, non est
in morte, qui memor sit tui. In inferno autem quis
confitebitur tibi? [(Psal. VI, 6.)]
Hic primus regnum
Christi verbis intelligibilibus cecinit; verbis quoque
personae ejus patientis, sive resurgentis usus est.
Prophetarum igitur primus est, licet et ante hunc
beatum Job de resurrectione carnis locutum esse
aperte, nemo (sit) qui dubitet.
Hic jam res ipsa satis opportune suggerit, ut
quaeramus: ut quid sermo Domini, Spiritus Domini
de virtutibus locuturus futuri saeculi Regem
sibi, per quem loqueretur, elegit? Imo cur illum
per quem primum loqui disposuerat de animarum
salute, vel vita aeterna, regem esse voluit?
Nec enim idcirco, quia rex erat, illum elegit, et
per illum loqui voluit; sed quia illum elegerat, et ad
hoc officium praeparaverat, idcirco regem illum esse
voluit. Cur ergo sic egit, cur sic venit Verbum Domini,
cur de tribunalibus primitus audiri voluit,
cur de regali solio primas voces emisit? Nimirum
propter duritiam nostram, propter vanitatem et superbiam
nostram. Diligenter advertamus, causamque
ex nobis esse, vel fuisse jam scienter fateamur.
Totum mundi hujus auditorium Deo obsurduerat,
et in audienda vanitate superbiebat; omnis homo
vivens universa vanitas erat. Ludo vanitatis intenta
populosa carnis lascivia, vitae aeternae seria mortis
imminentis negotia scire dedignabatur, audire non
poterat. Videmus jam senem, et decrepitum mundum
adhuc ex parte maxima lascivientem matura
praedicationis evangelicae fastidire verba, sicque
sani sermonis auditu velut sarcina, aut massa gravari
arenarum. Ridentur nonnunquam publice praedicatores,
nisi caveant, quod et praeceptum est
dicente sibi Domino: Nolite margaritas vestras
mittere ante porcos [(Matth. VII)]
, Quanto magis cum
adhuc recens, et vividus luxu juventutis efferretur,
personam qualemcunque verbum Domini praedicantem
audire dedignaretur? Ergo peregrinum erat
huic mundo verbum Domini, non aliter attentos,
aut benevolos habiturum divites saeculi, nisi orationem
suam inciperet ex ore regis divitis, regis magni,