PL 193, col. 638

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

edoctus Spiritu in eo loquente completus est, ut in
libro Regum: Directus est Spiritus Domini in David [(I Reg. XVI, 13)]
.
Et Dominus: Si David in spiritu
vocat eum Dominum, quomodo Filius ejus est? [(Matth.
XXII, 45.)]
Spiritus autem sanctus sic datus est prophetis,
ut aliquando pro peccatis recederet, et placatus
rediret. Et sicut ait Petrus: Non voluntate humana
allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto
inspirati saepe locuti sunt sancti Dei homines [(I Petr.
I, 21)]
. Non sunt autem a munere prophetiae alieni,
quibus data est facultas bene intelligendi, vel interpretandi
Scripturas, vel sapienter in Ecclesia
pronuntiandi eas, prout se habet ipsius psalmodiae
varietas. Agit enim aliquando simul de toto, id est
Christo et Ecclesia, aliquando de singulis, id est

Christo, vel Ecclesia. De Christo autem tribus modis.
Aliquando enim de Divinitate, ut ibi: Tecum
principium [(Psal. CIX, 3)]
, aliquando de humanitate
proprie, ut ibi: Desiderium cordis eis tribuisti
ei [(Psal. XX, 3)]
, aliquando transumptione, dicendo
de eo, quod solis convenit membris, ut ibi: Longe
a salute mea verba delictorum meorum [(Psal. XXI, 2)]
.
De Ecclesia duobus modis. Aliquando secundum
perfectos, aliquando secundum imperfectos. De perditis
autem aliquando inserit propter bonos.
PSALMUS PRIMUS.

gratiarum spiritualium, quae omnes simul in istum
Deificum hominem, sive beatum virum ab ipso
conceptionis initio diffusae sunt. At in alios homines,
quicunque illo digni sunt, nequaquam sic,
vel tanta plenitudine, sed longe et incomparabiliter
minus donis divisivis datae sive distributae sunt.
Sed in hujus conceptione tanta virtus Altissimi
obumbravit Virgini, id est Spiritus sanctus, qui in
principio ferebatur super aquas, fovendo eas, ut in
eis esset spiritualis illa fecunditas, qua nunc in eis
sit regeneratio, quorum fuit vitiosa generatio; is,
inquam, idem ipse Spiritus Virgini dedit fecunditatem,
non abstulit integritatem, formans in ea novum
hominem, cujus conceptio, quia tota facta est
sub umbra virtutis Altissimi, tanquam sub umbra

volucris ovum integrum suo calore ac fotu fecundantis,
tota fuit munda, sicut mater fuit integra.
Ipsa enim Virgo integra quasi ovum est integrum,
quod in sancto Evangelio est scorpioni oppositum
dicente Domino: « Aut si petierit ovum, nunquid
porriget illi scorpionem? » [(Luc. XI, 12.)] Scorpio
blanditur in facie, sed laedit per caudam arcuato
vulnere. Sic diabolus in serpente loquens ad Evam
invenenavit eam veneno superbiae et incontinentiae,
ut in omni sua posteritate tanquam in cauda scorpionis
inveniatur causa mortis usque ad Mariam
Spiritu sancto protectam et obumbratam, quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.