PL 193, col. 648
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),
eo. Sicut enim artifex ferrarius primo vel malleum,
vel aliud instrumentum operatur, deinde per instrumentum
operatur, et instrumentum cooperatur:
sic Deus primo bonam voluntatem libero arbitrio
inspirat, et postea bonae voluntati aspirat, ut
operetur, sibique illam, et per illam operanti cooperetur.
Haec dicendo liberum arbitrium non destruimus,
sed instruimus, ut sciat se sine Deo nihil posse:
sicut palmes nihil potest, nisi manens in vite;
sicut manus nihil potest nisi in corporis unitate:
sicut nihil operatur quodlibet instrumentum, nisi
moveatur per artificis manum. Sic enim praedicamus
humanae rationis arbitrium esse liberum, ut
pariter attestemur, esse illi necessarium liberari amplius.
Sunt enim tres libertates in Scripturis notatae,
quibus omnibus indigent animae in Deo, et cum
Deo beatificandae. Est libertas a necessitate, et est
libertas a peccato, et est libertas a miseria, quae est
poena peccati. Ex prima libertate, quae est a necessitate,
liberum arbitrium dicitur liberum, quia nulla
necessitate, aut fatali, aut naturali, aut accidentali
ullo modo cogitur, vel prohibetur, quin sit liberum
ad omne, quod vult, volendum, sive bonum, sive
malum. Verumtamen si habet super se aut peccati,
aut poenae gravamen, necessariam habet ipsum liberum
arbitrium geminam libertatem seu liberationem;
videlicet a peccato, et miseria, ut ei sit libertas
vera. De qua Dominus in Evangelio: « Si, »
inquit, « filius vos liberaverit, vere liberi eritis
[(Joan. VIII, 36)] .
» Nam prima libertas a necessitate
nobis est ex Deo Patre nos creante. Sed quoniam
hac libertate homo est abusus, liber quidem permansit
ac semper permanet a necessitate, sed nisi
Filius eum liberet a peccato et miseria, non erit
vere ac plene liber, quia una hominis libertas praegravatur
a servitute gemina, peccati scilicet ac miseriae.
Quorum neutro per se potest carere, quia inter
hominem peccatorem ac miserum, et Deum justum
ac beatum tantae sunt inimicitiae, ut homo
peccator ad justum, miser ad beatum nullatenus
possit propinquare propter iniquitatis et miseriae
chaos magnum inter ista contraria firmatum. Sed
ut peccatores miseri reconciliari possent justitiae ac
beatitudini, venit in medium Christus mediator Dei
et hominum: et quia unius mediator non est, utriusque
partis congruentiam suscepit retentans justitiam,
et assumens miseriam, ut peccatori misero
per miseriam sponte susceptam congrueret, et per
justitiam Deo Patri cohaereret, atque sic hominem
liberaret non solum a miseria, sed etiam a peccato
per eam obedientiam, qua ipse tulit miseriam sine
peccato. Et ideo constat quod nisi Filius nos liberaverit
a jugo peccati et miseriae, vere liberi non erimus,
quamvis ex creatrice gratia Patris a necessitate
semper liberi simus; et ideo cum per Christum
liberantem nos a peccato, et a miseria facimus bona
opera, ipse facit haec in nobis, et omnia quae