PL 194, col. 1209

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

triumphalem coronam; quatenus apostolicam vitam
in clero sectantes, regulam ipsius specialiter profiteantur.
Quo etiam post apostolos duce gloriantur
et principe, quoniam regula ipsius utuntur solam
regiam viam sic demonstrante, ut quicunque eam
tenuerit, ab apostolorum semitis aberrare non possit.
Nam sicut una est fides catholica in Symbolo
apostolorum succincte collecta, sic una est regula
sanctis Ecclesiae rectoribus et ministris in Actibus
eorumdem apostolorum compendiose proposita.
Licet ergo fides apostolica postmodum et in Nicaena
synodo, et a sancto Athanasio latius sit exposita;
non tamen aliquis, vel Credo in Deum, vel Credo
in unum, vel quicunque vult, recitans, fidem alteram

atque alteram recitasse dicitur, quia non est, nisi
fides una. Sic licet apostolorum communiter vivendi
regula a beato Augustino sit latius exposita, tamen
non est regula clericorum praeter unam, quae ab
ipsis apostolis breviter per animam unam et cor
unum est notata, et luculento sermone a beato
Augustino caeterisque sanctis Patribus postmodum
elucidata. Sicut ergo inter omnes catholicos non
est nisi fides una, sic inter Dei ministros non debet
esse nisi una regula, regula scilicet apostolica.
Hoc advertens iste sanctus Pater Augustinus, sicut
fidem catholicam contra haereticos multis assertionibus
munivit, sic regulam apostolicam contra
multitudinem clericorum inordinate ambulantium
discretione praecipua elucidavit; quam et suis tradidit,

imo ab apostolis traditam confirmavit. Ab
hac nulla pravorum multitudine quantumcunque
numerosa; nulla perversa consuetudine quantumcunque
diu inolita se suosque patiebatur deflecti.
Quia sicut unam et apostolicam fidem in populo,
sic unam et apostolicam Regulam in clero voluit
observari.
CAPUT V. Quam indignum sit, bona ecclesiastica militibus ab ipsis episcopis concedi, qui vel propterea vilescunt apud laicos, quod ab exemplo sancti Ambrosii tantum discedant, etc.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.