PL 194, col. 1213

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

in omnibus protector et adjutor eorum est: quatenus
principes mundi non audeant eos a se recedentes
ultra modum persequi, illius timore perterriti;
per quem perterritus est Laban persequens
olim Jacob a se fugientem, et omnia sua secum ad
terram patrum suorum trahentem. Usque adeo elegit
Deus in episcopis haereditatem suam, speciem
Jacob, quam dilexit; ut, si per omnia species Jacob,
quam dilexit, in illis exprimatur, nullus eorum
certissimo Dei auxilio destituatur. Quod ex illorum
probatur exemplis, in quibus hactenus expressa est
imago Jacob, strenui scilicet luctatoris, et Israel
viri Deum videntis. Longum est hic inserere Martinos,
Augustinos, caeterosque sanctos Patres, qui non
per ecclesiasticas facultates ditaverunt, sed per fidem

vicerunt regna. Qui etiam ora leonum, hoc est,
regum potentissimorum, non de stipendiis pauperum
impleverunt, sed verbo obturaverunt.
Illud tamen singulorum atque omnium episcoporum
et oculis ingerere et auribus inculcare delectat,
quod beatus Ambrosius apud ipsum imperatorem
(cui facultates Ecclesiae omnino interdixit;
quem etiam de peccato suo ita libere corripuit, ut
Ecclesiae introitum illi denegaret, donec illum publica
poenitentia reconciliaret); apud ipsum, inquam,
cui contra veritatem non pepercit, tanti fuit
ponderis et amoris, ut liquido appareat; quoniam
illius terror imperatorem pressit, qui in sancto
pontifice tuebatur speciem Jacob quam dilexit. Sicut
enim Jacob legitur fugiens a Laban, nihil illum super

filiabus caeterisque ad se pertinentibus consuluisse:
sic iste de curandis animabus, et disponendis
Ecclesiae facultatibus non curabat imperatorem
respicere. Usque adeo ut pro homicidiis absque
ordine judiciario, jubente ipso Imperatore, factis,
publicam illi poenitentiam imponeret; et si quid de
facultatibus Ecclesiae peteret, incunctanter illi denegaret,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.