PL 194, col. 1215
Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne
Christum ita sequatur, ut quidam sanctus Tobias
videatur?
CAPUT VI. Defensores olim Ecclesiarum ii erant, qui eis maximum detrimentum inferebant: hinc fictum eorum hominium. Res Ecclesiae non sunt regis, sed pauperum, damnanturque episcopi, in tuendis Ecclesiae juribus molliores.
De Tobia quidem sic legitur; quod, cum omnes
irent ad vitulos aureos, quos fecerat rex Israel, hic
solus vitans consortia eorum, venit in Jerusalem adorare
Dominum Deum Israel [(Tob. I, 5)]
. Sic ergo
iste, cum omnes eant ad palatium de mundi negotiis
tractare, solus discat in visione pacis debitas
Deo victimas et oblationes facere. Sed fortasse rex
eum persequetur cum militia, et lege Christi velut
re insolita post dorsum projecta, de sua illum urgebit
justitia, habens in hoc milites fautores: qui
cum Pilati militibus vendiderunt mendacium, ut
acciperent Ecclesiae stipendium. Fecerunt enim
episcopis hominium, ut essent Ecclesiae defensores,
cum sint ipsi hostibus extraneis omnino deteriores,
quia Ecclesiae bona inter se dissipant, et id ipsum,
quod beneficiis eorum superesse videtur, sumptuose
apud episcopos convivando, ita volunt consumere,
ut pene nihil possit militum sumptui superesse,
unde pauperes et viduae alantur, hospites et peregrini
suscipiantur; et caetera episcopalis munificentiae
officia peragantur.
Quid est ergo illud hominium, nisi quoddam
mendacium? nam cum se episcoporum homines dicant,
tantam sibi super eos dominandi potestatem
vindicant, ut nihil dantes, praeter mendacium, totum
Ecclesiae sic exhauriant gazophylacium; ut per
omnia illis militibus deteriores probentur, qui accepto
a pontificibus pretio tale mendacium confinxerunt;
quod per hoc solubile ac destructibile fecerunt,
quoniam se dormientibus Christum furto ablatum
dixerunt [(Matth. XXVIII, 13)] .
Quis enim non videat fragile ac falsum testimonium
illius esse, qui de hoc testatur, quod factum
dicitur eo dormiente? cassatum est ergo mendacium
eorum, quia Christus resurrexisse non dubitatur.
Perierunt pontifices, a quibus hoc mendacium de
stipe templi comparatum agnoscitur. Hominium
vero et mendacium, quod episcopi de facultatibus
Ecclesiae mercantur, vix audet aliquis veritatis gladio
impugnare, nisi propositum habeat eos, qui
occidunt corpus, non ita formidare; sicut timenda