PL 194, col. 1444

Vitae Berengeri et Wirtonis (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

Deo exsultatio, magna utriusque hominis fervet devotio,
isque ab omnibus glorificatur, qui est largitor
omnium bonorum, qui facit mirabilia solus, cui
sit honor et gloria per infinita saeculorum saecula.
Amen.

Nihil mutatus a primo aeque beatum tenuit cursum.
Una fuit pietas, virtus, mens omnibus una,
Unus amor, pulchrae laudis, et una fides.
Tales omnino, quos aurea condidit aetas,
Tempore, quo rerum floruit omne decus.
Praefuit annis 19, obiit anno Domini 1127, VI
Idus Martii. Sepelitur in ecclesia majori cum tali
epigraphe lapidi marmoreo incisa:
Felix, jucundus, Wirnto Pater ille secundus,
Ecce Deo vivit, quem Formbach hic sepelivit.
THEODERICUS III, ABBAS.
Utriusque incitatus exemplo eumdem se praebuit;
obiit Jerosolymis tribus miraculis in die depositionis
clarus. De quo hi versus:
Et quamvis lateant nunc caecis abdita tumbis
Corpora, quo repetant jura, locumque suum,
Hora tamen veniet, tumulis cum viva resurgent,
Et mox lucentis sideris instar erunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.