PL 194, col. 1467

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

Chuonradus Juvavensis archiepiscopus, etiam
caput potius amputandum porrexit, quam ut ad ea
quae petebantur, consensum praeberet. Et dum clamor
hinc inde confusus aliquandiu percrebuisset,
rex cum indignatione et motu animi surgens abire
coepit. Sed et domnus papa, ex praecepto militum
cum rege et post regem abire compulsus est.
Hinc praedo grassatur, hinc caedes civium Romanorum
pro pastore suo, quem liberare cupiebant,
morientium; captivi quoque domni cardinales trahuntur,
aliusque clerus intra ambitum ecclesiae
Beati Petri inventus. Omnia siquidem ostia ecclesiae
observata [obserata] fuerant, ne quis libere
effugere potuisset. Episcopi videntes quae fiebant,
gemere ac facinus detestari, sacrilegium clamitare.

Multa vero et inenarrabili caede in cives perpetrata,
rex abit, et domnus papa Paschalis cum eo, sed
coactus ab alio et ductus quo nolebat. Erat videre
miseriam. Cardinales aliique clerici tenere educati
funibus trahebantur ab equitibus, quos illi, ut poterant,
sequebantur per plateas, luto profundo ac
tenaci vix emergentes. Dumque pedites equitibus
coambulare non possent, hastis transversis eorum
dorsum et latera pungentes ad currendum cogebant,
ita ut aliqui inter manus trahentium vitam
exhalarent. Qui vero supervixissent, hos per nocturna
tempora vel saccis inclusos, vel catenis, aut
aliis vinculis, ne fuga laberentur, astrictos servabant,
donec forte eis per pecunias, quas vel per se,

vel amicos habere poterant, extorsissent.
Nec mirum hoc de vivis, siquidem et cadavera,
victis civibus, mortua pro captivis redimendis pleraque
etiam pro pecuniae pretio vinditaverant. Et
papa quidem ducebatur ac servabatur in custodia.
Honorabant vero eum nihilominus episcopi aliique
timentes Deum. Ea sane intentione a rege ducebatur
captivus, quatenus captivitatis fune benedictionem
ei imperialem extorqueret, sicque una cum
benedictione, vel investituras episcopatuum obtineret,
vel regalia omnia ad imperium retraheret. Non
dimittam te, inquiens [Jacob patriarcha], nisi taliter
benedixeris mihi [(Gen. XXXII, 26)]
. Sed multum dissimilis
ab illo, qui haec prior dicebat. Nam ille humilitate,
fletu ac precibus ab angelo benedictionem

obtinuit; sicut de eo scriptum est: Quoniam in fortitudine
sua directus est cum angelo, invaluit ad
angelum, flevit et rogavit eum. Iste vero captivitate,
minis ac terroribus, multisque sacrilegiis coronae
imperiali benedictionem dicam an maledictionem?
qualiter desiderabat, extorsit. Et ille quidem, patriarcha
videlicet Jacob, ab angelo benedictus marcido
femoris nervo uno claudicabat pede; major
videlicet in spiritualibus, in quibus per benedictionem
excreverat, ac minor in temporalibus existens,
quod proprium est claudicantis, ut uno pede fortior,
altero infirmior incedat. Iste vero jam imperatoria
benedictione percepta aequalem potestatem sibi in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.