PL 194, col. 1469
Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P
contra vero imperator obsistebat, dicens, aut velle
se omnia regalia ad imperium retrahere, aut in
episcopis constituendis consuetudinem antiquam
retinere. Quod si placeret Ecclesiae libera episcopos
eligendi facultas, imperio, quae sua sunt, redderent,
et si libera electione potirentur. Episcopi sane ex
regalibus divites contra nitebantur dicentes: Episcoporum
electionem, secundum regulas canonum,
omnino liberas esse debere: non esse autem aequum
Ecclesias regales divitias aut honores perdere, quae
illis a regum liberalitate fuissent libere collatae;
imo vero, parum esse aiebant, ut, quia sancti Dei
martyres a regibus paganis non solum tormenta, sed
et contumelias sustinuerint, nunc pro contumelia
perpessa, gloria et honore a regibus sublimentur.
Atque hujus rei, tam videlicet gloriae, quam contumeliae
typum praecessisse aiunt in Joseph, qui de
carcere regis Aegypti, quem inique perpessus est,
in currum Pharaonis secundum sublimatus, regio
insuper annulo decoratus sit; idque esse, quod in
Canticis canticorum sponsae a sponso dicitur: Equitatui
meo, in curribus Pharaonis assimilavi te, amica
mea [(Cant. I, 8)]
. Nec vero, inquiunt, non idcirco
non est amica et dilecta Christo Ecclesia, quod in
curribus Pharaonis equitatui Christi in Joseph typice
sublimati assimilata sit: sicut idem Joseph
non idcirco dilectus Deo et hominibus patriarcha
esse desiit, quod in curru Pharaonis consederit.
Siquidem eum currus Pharaonis non obtrivit, vel
exstinxit, aiunt, sed exaltavit. Sic ergo, inquiunt,
et papa urbis Romae Sylvester; non idcirco Deo et
hominibus dilectus pontifex esse desiit; quod cum
Constantinus Augustus regali equo et sellae impositum
regalibus quibusdam insuper insignibus decoravit.
Cui ad honoris cumulum et ipse Constantinus
tenens frenum per civitatem stratoris officium
exhibuit. Unde usque hodie amborum, pii videlicet
principis Constantini, itemque beati Sylvestri Romani
pontificis memoria in benedictione est, et futuris
semper debet esse temporibus.
Adjiciunt quoque et dicunt: hoc de Ecclesia sentiendum
est, quod et in Christo Jesu. Nam sicut in
Christo Jesu distincta inveniuntur tempora, passionis
et gloriae; passionis videlicet praeteritae, cum
accepto aceto dixit: Consummatum est [(Joan. XIX,
30)]
; gloriae vero incipientis apud homines ex quo
resurgens a mortuis constitutus est a Deo judex vivorum
et mortuorum [(Act. X, 42)]
. Unde et ipse resurgens
a mortuis, ait: Data est mihi omnis potestas in
coelo et in terra [(Matth. XXVIII, 18)]
. Et Psalmista
de ipso utrumque uno versu complectens: Minuisti
eum paulo minus ab angelis; gloria et honore coronasti
eum, et constituisti eum super opera manuum
tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus [(Psal.
VIII, 6)]
: ita et in Ecclesia distincta inveniuntur
passionis et gloriae tempora. Nam tempora passionis
ei exstiterunt, quae et persecutionis, quando per