PL 194, col. 1486
Epistolae de venerabili sacramento Eucharistae (Auctores varii), J. P. Migne
Salzburgensi archiepiscopo de corpore Domini,
quod omnino non debui; asserens, quod in altari
esset quidem verum, sed non integrum, id est non
in omnium suorum plenitudine, ac distinctione
membrorum, idque videbar mihi cum multis sapere
argumentis, et rationibus, imo et auctoritatibus,
quas necdum forte intellexeram, arguisse.
Quod si quis improbat, et ego; si cui displicet, et
mihi. Si quis eradit, et conspuit; mecum facit.
Confiteor enim, quia non solummodo verum, sed et
plenum, perfectum et integrum in altari corpus est
Christi: ibique in humanae substantiae veritate et
integritate, sub aliena licet specie, mirabiliter, et
invisibiliter sumitur, qui ad dexteram Patris visibiliter
dominatur. Quod, qualiter in parte sit totum,
in singulis integrum, frangatur in forma, nec in
essentia dividatur confectum saepenumero angelorum
non admittat et numerum, et multa in hunc
modum; supra omnem sensum est non solum hominum,
sed, ut ego reor, angelorum: nec habet
causam nisi primissime primam, voluntatem scilicet
sive potentiam Creatoris. Et hoc quidem in libello,
quem de carne et anima Verbi ad Gerhohum scripsi,
plenius fortassis expressum est; sed absque
praejudicio sententiae melioris. Nec enim in quaestionibus
et articulis fidei pudor est vel ab hoste doceri;
ubi, nemo debet naturalia sequi, et sensum
suum quasi ex ratione defendere. Siquidem naturae
usum, et rationis terminos, et physicas, sive
logicas facultates, fidei majestas excedit: ideoque,
ubi fides quaeritur, argumenta non valent. Et
inde est forsitan, quod contra naturae usum caput
agni cum intestinis et pedibus vorare praecipimur;
sed, ossa non confringere. Quia, quidquid divinum,
vel humanum est Christi, in sacrosancto mysterio
sumimus, sed minime facti hujus altitudinem investigare
praesumimus. Experimento enim didici,
quod opprimatur a gloria, qui contra legem discutit
majestatem.
Judicium de praedicta recantatione Folmari.
Haec dicta sunt a Folmaro errorem suum recognoscente,
non per omnia, sed ex parte. Nam sunt
adhuc plurimi ejus errores inserti scriptis ejus,
aut jam propalati verbis ejus indisciplinatis: quos
quia nondum recognovit, oremus tam ipsi, quam
ejus fautoribus, ita revelari veritatem, ut ex ejus
lumine conscientias eorum reverberante, compellantur
et sanae doctrinae acquiescere, vel penitus
obmutescere.
VI. R. Rorensis ad Gerhohum.
Reverendissimo Patri domino GERHOHO Reicherspergensis
Ecclesiae venerabili praeposito, R. Rorensium
fratrum minimus, suus alumnus, omnia magnifice
contraria vincere posse.
Nuntius praepositi de Triefinstaine transiens per
nos hoc anno, post Natale Domini, ostendit mihi
litteras, quas deferebat Salzburgensi praeposito
continentes qualemcunque pervicaciam supradicti