PL 194, col. 1494

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

et contectalibus factas in usum nostrae defensionis
assumpserimus. Utantur ergo, quique volent fratres
canonici ordinis domestici hoc nostrae humilitatis
opusculo indifferenter, sive pro scuto in bello,
sive pro necessario quotidianarum consuetudinum
in pace vestimento, in quo nihil, ut aestimo, reperient,
quod non ad formulae regularis honestatem,
vel ad reprimendam calumniosorum improbitatem,
aut certe ad componendam et conservandam charitatem
observatum proficiat: quatenus, quos disjungit
professionum, seu consuetudinum diversitas,
una in Deo et sub Deo jungat charitas. Etenim,
quamlibet diversarum tramitum, seu consuetudinum,
aut professionum varietate tenditur, non tamen
in diversum, sed ad unum et sub uno tendatur:

nihil quidem saluti, vel honestati detrahitur,
sed affectionum diversitati consulitur: quin et illius
reginae decor perficitur, de qua scriptum est:
« Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato
circumamicta varietate [(Psal. XLIV)] . » Ferveat igitur
in omnibus, et in singulis ordinibus, ac personis
pietatis et religionis studium, resplendeat in
qualibet professione divinae ac fraternae charitatis
aurum, et sic in diversis diversorum ordinum consuetudinibus
reginae jam dictae decor consummetur,
cujus tamen omnis gloria ab intus est: licet
hac, de qua loquimur laudabiliter amicta varietate
sit. Intus ergo et nostra, quoniam illius reginae
membra sumus, debet esse in Domino de pura conscientia

gloria, quamvis interim et in facie corporalium
exercitiorum, ab his, qui supra modum sunt
religiosi, gloriari compellamur, non tamen nescientes,
« quam corporalis exercitatio ad modicum utilis
est: pietas vero ad omnia utilis est, non solum
promissionem habens vitae, quae nunc est, sed etiam
futurae [(I Tim. IV)] . » Gloriemur igitur et nos interim
in facie, dum tamen omnis gloria nostra ab intus,
et in Domino sit; et hoc ipsum, quod gloriamur,
non ex nostra levitate, sed ex derogantium nobis
importunitate sit.
Explicit prooemium.
INCIPIT OPUSCULUM QUOD SCUTUM CANONICORUM DICITUR.

ordinis canonici saltem vos amici ejus! quia manus
Domini tetigit eum, qui in primoribus nascentis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.