PL 194, col. 1497
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
plus ego in laboribus multis, in carceribus
abundantius, in plagis supra modum, in mortibus
frequenter. A Judaeis simul et gentibus multoties
scorpionibus, et thaureis plumbatis, et flagris attrectatus
sum, millies in membris virgis caesus sum,
multoties lapidatus sum, saepius naufragium feci,
multoties ignibus traditus, multoties aquis immersus
sum; multoties bestiis expositus sum, centies in
equuleo sublevatus, centies in catasta extensus sum:
saepe ferreos pectines passus, non semel in craticula
assatus, millies gladio animadversus sum: in itineribus
saepe, periculis fluminum, periculis latronum,
periculis ex igne, periculis ex gentibus, periculis
in civitate, periculis in solitudine, periculis in
mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna,
in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis
multis, in frigore et nuditate. Praeter illa, quae extrinsecus
sunt, instantia mea, quotidiana sollicitudo
omnium Ecclesiarum. In quibus omnibus laboribus,
periculis, anxietatibus et passionibus, qualiter in
sacerdotibus ac leviticis, aliisque Christi de mea
professione confessoribus ac martyribus temporibus
persecutionis desudaverim, Ecclesiae Christi notum
est, cujus armaria de meis pro Christo passionibus
ac tropaeis plena visuntur, cum adhuc ne nomen
quidem monasticum tempore persecutionis exstiterit.
Nam, dum fuga a confessoribus Christianis veris
solitudo peteretur, necessitate in voluntatem
conversa, sic demum ordo monasticus progenitus
invaluit, ut recte se sacerdotii et confessoris filium
agnoverit. Cur ergo filius quantumcunque strenuus,
ac nobilis se super parentis virtutem, dignitatem et
nobilitatem extollat? aut, quomodo unum omnes
patrem invocamus Dominum, omnes autem nos
fratres sumus, simus nos duos ordines, ego videlicet
canonicus ac monasticus, tanquam duo fratres
uterini veri Jacob filii, de quibus idem pater Jacob
ad decem filios suos: « Vos scitis, ait, quod duos
filios genuerit mihi uxor mea, egressus est unus, et
dixistis bestia devoravit eum, et hucusque non comparet:
si tuleritis istum Benjamin, et aliquid ei in
via contigerit, deducetis canos meos cum dolore ad
inferos [(Gen. XLIV)] . Simus ergo, inquam, nos duo
ordines veluti duo isti patriarchae Jacob filii fratres
uterini, ex una matre nobili Rachele ambo progeniti,
visendae veritatis, et sectandae pietatis ambo
studiosi; simus ergo canonicus ordo, ut jam dictum
est, major natu Joseph, sacerdotalis dignitatis et
ecclesiastici regiminis donis aurescens, sit vero junior
ordo monasticus Benjamin, qui a matre filius
doloris, a patre vero filius dexterae vocatus est; siquidem
eum mater sua Ecclesia in dolore suae passionis,
ut superius dictum est, ac mortis progenuit,
dum in confessoribus fuga passionis ac mortis amorem
solitudinis, necessitate in voluntatem conversa,
peperit: a patre autem in filium dexterae, utpote
aeternorum bonorum haeres dilectus, deputatus est.
Sed ego major horum filiorum Joseph, ordo videlicet
canonicus, a fratribus in Aegyptum venditus