PL 194, col. 1510

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

et ista non omitti. Sane quia psallentibus, maxime
nocturnis horis desidia et somnus obrepere solet,
quod nimis, si in consuetudinem venerit, lethale ac
perniciosum est animae, solent diligentiores quique
vigiliarum in choro unum custodem ponere, qui in
medio chori stans, interdum et sedens, et, cum
oportuerit, obambulans, ei, quem dormientem, seu
torpidum viderit, librum porriget, cui, si ille, significans
vigiliam suam, non inclinaverit, libro ante
ipsum posito eum suscitabit, sicque in locum suum
perget, et alius, qui deprehensus est, vicem ejus explebit
tandiu, donec et ipse alii dormienti libellum
eadem conditione posuerit.
Non solum autem, sicut dictum est, vigiliarum in
choro custodes adhibentur, sed et disciplinae totius

claustralis custodes deputantur, quos circatores, vel
circumspectores vocant eo quod, tempore maxime
silentii, claustri interiora circumeundo circumspiciant,
qui si quos a sedibus sibi deputatis deesse,
ac moras in absentia facere, vel in ipsis locis suis
non, quibus oportet, intentos, aut certe duos, vel
tres alicubi inordinata collocutione sibi junctos deprehenderunt,
mane in capitulo proclamabunt; sed
et quilibet fratrum, quod ab alio excessum deprehendit,
ibidem proclamabit, habito tamen modico
post dictum benedicite silentio, quatenus quisque
seipsum, in quibus oportet, accusandi locum habeat,
juxta quod scriptum est: « Justus in principio
accusator est sui [(Prov. XVIII)] . » Proclamatus
autem quispiam continuo surgens in medium stabit,

et audita causa, toto prostratus corpore, se humiliabit,
qui et jussus surgere verba confessionis humiliter
proferet, aut si habet unde se veraciter excusare
valeat, et major causa fuerit, petita licentia
id faciet, excluso penitus tumultuario strepitu de
capitulo; pro quo etiam excludendo non ad se, vel
inter se fratres mutuo verba conferent, sed id quod
dicendum erit, ad eum, qui praeest capitulo, sermone
directo proferatur. Sed nec de causis communibus
illic agendum est, aut de cibo et potu, seu
vestitu causandum erit, sed capitulares tantum
causae, et quae ad ordinis observationem, et religionis
munitionem, seu decorem pertinent, pertractentur,
quibus pertractatis, si rectori placuerit ordinis,

etiam de aliis dicere, quae causa postulaverit, non
erit inconveniens.
Proclamatus vero in capitulo frater, si non continuo
verba confessionis proferens se humiliaverit,
sed potius verba defensionis ad excusandas excusationes
in peccatis protulerit, non per hoc impunitatem
lucrabitur, nec diu cum ejusmodi placitandum
erit, sed si causa evidens est, et de culpa causet,
quaestio agitur; seniores vel etiam conventus super
hoc consulendus est, qui si culpam adjudicaverint,
tunc quasi convictus gravius puniatur; qui etiam,
si ei, qui praeest, visum fuerit in poenitentiam reductus,
non inde exeat, donec reddat omnia etiam
usque ad novissimum confessionis quadrantem;
scriptum est enim: « Ex verbis tuis justificaberis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.