PL 194, col. 1530

Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

etiam homini in paternae majestatis confessu acquisitae,
ea devotione simul et cautela testimonium
perhibui, ut sperem me ab illa Petri testificatione,
qua dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi [(ibid., 16)]
,
simul et ab aliis evangelicis et apostolicis testimoniis
hominis assumpti divinitati et gloriae perhibitis
non aberrasse. Quamvis autem liber ipse ad personam
unam in longinqua regione positam destinatus
sit; omnes tamen, qui non captiose, sed pie legere
nostra curaverint: putent sibi eum destinatum, ad
quorum etiam admonitionem paratus ero corrigere
quaecunque vel rationi contraria, vel a sancta Scriptura
dissona, vel sanctorum Patrum assertionibus
adversa, nobis in nostris demonstrare potuerint.
Quod si unum quempiam vel duos ex Patribus

citra ea quae dicimus, remansisse invenerint, obsecro,
ne nimis festini, nostri, nostrorumque dictorum
judices sint. Nam quod unus vel duo minus
forte uno in loco dixerunt, ab aliis non minoris
auctoritatis viris, vel ab iis ipsis alias suppleta, si
quaerent, invenient. Ad hoc autem sanctorum Patrum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.