PL 194, col. 1692
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne
post eum, sicut scriptum est: Trahe me post
te: curremus in odorem unguentorum tuorum [(Cant. I)]
.
Et cum sedisset, aperuit os suum. Mihi obtingat
sedere cum Jesu, et in monte; sedere ad pedes
ejus, et accipere de doctrina illius. In turba stat, et
ambulat; agit, fatigatur, premitur, ut quasi non
liceat sibi, nec discipulis ejus manducare panem
vitae et intellectus, et aquam sapientiae bibere, quae
in otio bibitur: et qui minorantur actu, hauriunt
eam. Puteus enim altus est. Aperuit os suum. Os,
unde osculum petit sponsa [(Cant. I)] . Os pretiosae
supellectilis, in quo erant omnes thesauri sapientiae
et scientiae absconditi. Os, per quod dies diei eructat
verbum. Multi exquisierunt de sapientia, multi
de beatitudine, sed quia hoc sanctum os non audierunt,
nec diem viderunt, palpabiles errorum tenebras
incurrerunt; unde nox nocti indicavit falsi nominis
scientiam. Aperiens ergo os suum ad cor
Jerusalem, loquens ei in solitudine, sive in monte,
ait: Beati pauperes spiritu. Beatitudinem loquitur
ipsa beatitudo, paupertatem factus pauper, Rex
regnum, mansuetudinem mitis, consolationem paracletus,
verus panis saturitatem, misericordiam
ipsa misericordia, mundicordiam cordium munditia,
pacificentiam et filiationem verus Filius, et natura
Filius. Verum Patris Verbum quod est loquitur,
divina sapientia quod est docet, dicens: Beati
pauperes spiritu. Sapienter omnino id priore loco
ponit, id omnibus primo proponit, quod omnis quaerit,
quod omnis cupit, quod omnis desiderat, a quo
tamen fere omnis exorbitat. Quis enim non vult
esse beatus? Cur litigat, pugnat, negotiatur, obsequitur,
vexat, vexatur homo universus? Anne, ut
quod sibi bonum videtur, et unde aliquatenus beatus
sibi videtur, alicunde quoquomodo extorqueat?
Eo enim quisque beatum se magis credit, quo quod
mavult efficit. Unanimiter ergo omnis homo beatitudinem
appetens, sed de ipsa differenter sentiens,
alius in voluptate corporis, et suavitate temporali,
alius in virtute mentis, alius in agnitione simul veritatis
eam positam autumaverunt. Unde omnium
doctor, sola charitate sapientibus et insipientibus
debitor, primum corrigit errantes, secundo dirigit
itinerantes, tertio admittit ad januam pulsantes,
sicut ait: Pulsate, et aperietur vobis [(Luc. XI)]
. Clamat
pro deviis Propheta: Deduc me, Domine, in
via tua [(Psal. LXXXV)]
. Clamat pro viatoribus: Et
ingrediar in veritate tua [(ibid.)]
. Clamat pro pulsantibus: Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum [(ibid.)]
.
Clamat pro deviis: Deduc me in justitia tua [(Psal. V)]
.
Clamat pro viatoribus: Dirige in conspectu
tuo viam meam [(ibid.)]
. Clamat pro pulsantibus: Laetentur omnes qui sperant in te: in aeternum exsultabunt,
etc. [(ibid.)]
Itaque Via, Veritas, et Vita, corrigens, dirigens,
admittens, sic inchoat: Beati pauperes spiritu. Saeculi
hujus falsa sapientia, et vera stultitia, non intelligens
quae loquitur neque de quibus affirmat,