PL 194, col. 1708

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

sopitis curis et sollicitudinibus universis, ut
nihil interim cogitet de pecunia avarus, de honore
ambitiosus, de gloria vanus extra gaudeat, nec doleat,
nec cupiat, nec metuat, dum ab hac una et
sola sorbetur voluptate: sic nimirum, imo multo
amplius, totus spiritus sobrie ebrius, fortiter enervis,
in Deo omnia potens erit, in omnibus gaudebit,
quando per plenissimam veritatem, virtutem,
charitatem, ei adhaerebit, qui in omnibus suis
omnia erit. Ipsum intuebitur propter ipsum; ipsum
amabit propter ipsum ut nihil aliud in omnibus
delectet videre, quam ipsum, quem diligit: nihil
aliud videre quam ipsum quem videt. Visione illuminabitur
ad diligendum, dilectione inflammabitur
ad visionem, ut dum semper ex altero in alterum

juvatur, infinitae felicitatis circuitum, in quem nunquam
ambulabunt nisi pii, sequatur: eo dignus
videre et cognoscere, quia diligit, eo desiderabundus
diligere, quia cognoscit. Non enim potest videri,
et non diligi, sed nec debet diligenti non
ostendi. Et ego, inquit, ostendam ei meipsum [(Joan.
XIV)]
.
Hae sunt, dilectissimi, illae alae beatorum seraphim,
quibus in Sedentem super solium semper
volant [(Isai. VI)] , in quem desiderant omnes angeli
prospicere [(I Petr. I)] , propter desiderium semper
prospicientes, propter prospectum semper desiderantes.
Ergo, fratres, ut aliquando dispendiosum
sermonem claudamus, summam totius religionis,

spiritualis maxime exercitii scopum, haec pono.
Nam sicut in coelestium angelorum ordinibus cherubim
et seraphim suprema noscuntur in suo coelo,
sic in nostro coelo, id est in anima justi, in qua sapientia
sedet, cum ibi iidem ordines gradusque
possint, debeantque esse virtutum, tanquam suorum
angelorum, ne nostrum coelum sine angelis sit,
cognitio et dilectio, tanquam cherubim et seraphim,
archiam obtinent, hisque debent omnia virtutum
agmina subdi et famulari. Quod, nisi vobis exciderit,
aliquando a nobis audisse vos, meminisse
potestis. Itaque ad nihil aliud, quaeso, fratres mei,
sudet labor vester, squaleat solitudo, vigilet intentio,
sive corporalis exercitii, sive studii spiritualis,
quam, ut vitiis expulsis, compositisque moribus,

inductis virtutibus, quibus sobrie, et juste, et pie,
tanquam boni activi, viventes in hoc saeculo, cor
mundetis ad speculandum, accendatis ad amandum
divinae visionis beatam spem, in qua plena pacificentia
conferet generosam filiationem Dei: quam
nobis per Filium, in Spiritu sancto, praestare dignetur,
qui vivit et regnat Deus, per infinita saecula
saeculorum. Amen.
SERMO VI. IN EODEM FESTO VI.
Videns Jesus turbas, ascendit in montem. Hodie,
dilectissimi, cernere est coelestem medicum alabastra
pigmentaria reserantem, quae secum veniens
de sinu Patris attulit, ut illius vulnera curet qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.