PL 194, col. 18
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher
lamentator Jeremias jejunando, vigilando, plorando
coram Domino qui fecit nos. Et in diebus festivis
consequenter adest Aggaeus ille solemnis, qui reversioni
de Babylonia in Jerusalem praesentialiter
interfuit: sicut excellens quaelibet solemnitas, verbi
gratia paschalis, in canticis et hymnis quasi
praesentialiter nobis post derelictam Babylonem supernae
pacis et laetitiae ingerit visionem. Nam in
tanto festo lamentationibus quadragesimalibus et
vigiliis ac jejuniis praevento, incipientibus proficisci
sursum, quibus conresurgentibus Christo sapiunt
ea quae sursum sunt, exsultat jam angelica turba
coelorum, exsultant divina mysteria; in quibus
decenter ordinatis, et Babylonis civibus inde sequestratis,
te decet hymnus, Deus, in Sion. Et hic
hymnus praeparatio est voti perfecte reddendi quandoque
in Jerusalem.
XII. Sed nunquid, o Deus! te decet hymnus in
Sion, interdictus a principibus ejusdem Sion, qui
suis decretalibus edictis interdicunt officia et beneficia
ecclesiastica clericis cum Nicolao fornicatore
manifeste incestuosis, et cum Juda mercatore pessimo,
vel Simone Mago turpiter negotiantibus, et
in domo Dei latrocinantibus, quia materialibus
quoque armis tutati atrociores inveniuntur Juda,
qui redarguente propria conscientia dixit: «Peccavi
tradens sanguinem justum
[(Matth. XXVII, 4)]
;» et
Simone Mago, qui ab apostolo Petro imprecatus,
dixit eidem Petro ac caeteris apostolis: «Precamini
vos pro me Dominum, ut nihil veniat super
me horum quae dixistis?»
[(Act. VIII, 24.)]
At isti
malitiosi neque propria conscientia redarguente
humiliantur, neque ab aliquo veritatis aemulatore
se argui patienter sufferunt; quin potius tales persequuntur
et odiunt, suisque militibus trucidandos
et occidendos exponunt. Quid igitur intendunt isti,
vel princeps mundi hujus Babylonicus quid per eos
intendit, nisi civitatem Sion destruere atque Babyloniam
reaedificare?
XIII. Quando enim Romanum imperium, quasi
caminus igne Babylonico ardebat contra cultores
Trinitatis, crucians eos diversis tormentis qui spreverunt
auream statuam, idololatriam, praecipueque
avaritiam: tunc non immerito a Petro apostolo
urbs Roma tropice dicta est Babylonia. «Salutat,
inquit, vos Ecclesia in Babylone collecta
[(I Petr.
V, 13)]
.» Sed, refrigerato et exstincto igne persecutionis
in imperio Romano jam ad fidem Christi curvato,
ipsa urbs urbium Roma recte Sion dicitur,
ut jam dictum est. Neque Babylonicae tyrannidi, vel
confusioni de caetero locus est permittendus in ea,
cum sit aula pudicitiae, sedes justitiae, asylum religionis
canonicae ac monasticae, rationabilibus privilegiis
velut quibusdam propugnaculis defensando
undique claustra ordinata regulariter, ut liberum
sit in eis cantoribus de canticis Sion hymnos frequentare,
secundum quod te decet hymnus, Deus,
in Sion.
XIV. Subsistere hic libet aliquantulum, et intermisso