PL 194, col. 1886

Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

adinventiones regiminis. Et alibi: Mirabilia opera
tua, Domine, et anima mea cognoscet nimis [(Psal.
CXXXVIII)]
.
Habet itaque anima unde investiget et cognoscat.
Ad totalis enim sapientiae similitudinem facta, omnium
in se similitudinem gerit. Unde et a philosopho
definita est omnium similitudo. Sensu igitur
corpora, quod saepe dictum est, investigat et cognoscit;
imaginatione corporum similitudines; ratione
corporum dimensiones, similitudines dissimilium,
et dissimilitudines similium; intellectu commutabilem
spiritum; intelligentia incommutabilem
Deum. Habens itaque in se anima vires, quibus investiget
omnia, et per eas existens omnibus similis,
cum sit una, terrae videlicet per sensum, aquae per

imaginationem, aeri per rationem, firmamento per
intellectum, coelo coelorum per intelligentiam, vel
metallis atque lapidibus per essentiam, herbis et
arboribus per vitam, animabus per sensum et imaginationem,
hominibus per rationem, angelis per
intellectum, Deo per intelligentiam, opifici suo cum
gratia et laude psallit, clamans: Mirabilis facta est
scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad
eam [(Psal. CXXXVIII)]
. Ideo dicitur haec scientia confortata
ab anima, ut ad eam valere non possit,
quasi, ipsa infirmata est ab ea, quam intueri et habere
debuerat. Unde et alibi lamentatur et luget: Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui,
ut viderem
[(Psal. XXXIX)]
. Et alibi: Lumen oculorum

meorum, et ipsum non est mecum [(Psal. XXXVII)]
.
Et alibi: Turbatus est a furore oculus meus [(Psal. VI)]
.
Illuminatis igitur tantummodo oculis concupiscentiae
et apertis, viri videlicet, id est spiritus, ad
curiositatem et carnis, id est mulieris, ad voluptatem;
oculus sensus et imaginationis turbatus est,
ut obscurius videat; rationis, ut vix videat; intellectus
et intelligentiae, ut fere nihil videat. Quis enim
seipsum vidit? quis agnovit? Sic dico imaginem et
similitudinem Dei, ad imaginem et similitudinem
Dei? Qui similium alterum novit, utrumque vidit;
et qui alterutrum non novit, neutrum novit. Itaque
anima, quae per se debuit Deum noscere supra se,
perdidit seipsam noscere in se, et angelum juxta

se. Ut ergo intellectu angeli vigent, se invicem et
animas nostras vident, a quibus tamen mutuo in
sua natura videri non possunt, quia infirmata est
anima, et non potest ad eos videndos oculum aperire.
Unde cum se volunt hominibus ostendere, aut
per assumptum corpus sensui famulantur foris, aut
imaginationi per corporeas similitudines intus. Cum
autem sensus et imaginatio vigeant in naturalibus,
ratio vero in mathematicis, intelligentia in theologicis;
intellectus propriam haud constituit disciplinam.
Natura etenim incorporea, cujus incorporeas
percipit formas, media, ut dictum est, inter corpus
et Deum collocatur. Habet enim naturalia, quae est;
nunc ab ea per abstrahentiam aliter percipi possunt.
Habet accidentia, quae abstracta, et in sui natura

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.