PL 194, col. 1888

Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

ac diligendum bonum, nisi radio lucis interioris
perfusus et calore succensus, nunquam consequitur
sapientiae seu charitatis effectum. Sicut enim
solem non videt oculus, nisi in lumine solis, sic
verum ac divinum lumen videre non poterit intelligentia,
nisi in ipsius lumine. In lumine, inquit
Prophetes, tuo videbimus lumen [(Psal. XXXV)]
. Quare
sicut de sole exit, unde videri possit, nec tamen
solem deserit, sed in illo manet, quod de illo
exiens illum ostendit; ita manens in Deo lux quae
exit ab eo, mentem irradiat, ut primum ipsam coruscationem
lucis, sine qua nihil videtur, videat, et
in ipsa caetera videat: hincque ad ipsum lucis fontem
intelligentiam ascendens, ipsam per ipsius lucem
inveniat, et cernat.
Itaque sicut in imaginationem de subtus phantasiae
surgunt, ita in intelligentiam desuper theophaniae
descendunt. Sicut autem corpori suo anima non
sufficit sola ad vitam, sic nec sibi sola ad sapientiam.
Juvatur ergo sensus exterius, imaginatio
inferius, ratio vero ex prima gratia inferius, juxta
quod illuminatur omnis homo veniens in hunc
mundum; intellectus autem et intelligentia superius.
Intelligentia ergo ea vis animae est, quae immediate
supponitur Deo, sicut phantasticum animae supponitur
corpori; vel sicut sensualitas carnis supponitur
infimo animae. Verumtamen in Deo, cui cognoscendo
proxima est intelligentia, cum proprietates
inveniantur diversae, nihil tamen inferius,
nihil inaequale. Nemo tamen novit Patrem nisi per

Filium, et in Spiritu sancto. Omnia Pater facit,
donat et condonat per Filium in Spiritu sancto.
Unde si totae tres personae coaeternae sibi sunt et
coaequales in illa ineffabili sua natura, creaturae
tamen quodam modo quasi propior esse videtur
Spiritus sanctus, quippe qui de utroque, munus
est utriusque. Nobis autem omnis divinitatis usus
ex munere. Est enim in Deo munus naturale, quo
ipse donabilis ac fruibilis est omni, ut superius dictum
est, naturae. Sicut enim lux corporea, quia
lux est, naturaliter lucet, id est lucem gignit ingenita
(lux enim essentem tantum ac ingenitam lucem
significat), lucet vero exeuntem et genitam; et
quia lucet, illuminat, id est lucem praebet: ita lux

in Deo lux est, in quo tenebrae non sunt ullae. Imo
ipse lux est inaccessibilis, nisi cui ipse naturali
dono, id est illuminatione, accesserit. Et quia lux
est utique lucet, id est splendorem emittit de se;
et quia lux lucet, ac de se splendorem emittit, lucem
praebet et illuminat. Lux ergo splendorem
emittens de se, sed non amittens, a se illuminat intelligentiam
ad agnitionem veritatis: et ignis de se,
quem retinet, emittens calorem, inflammat affectum
ad amorem virtutis. Itaque licet indifferens
sit natura coaequalis Trinitatis, tamen sicut ad nos
a Patre per Filium et Spiritum sanctum, vel in
Spiritu sancto, divina descendunt juxta quod dicitur: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti
[(Matth. XXVIII)]
: ita per Spiritum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.