PL 194, col. 20
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher
denuo restitutus in regno, hominum dominari confessus
est: multo magis in secunda Babylonia privilegia
vel edicta imperialia imperatorum Deum glorificantium,
et servos ejus in sublime super omnes
regni terreni principes extollentium, rata sunt habenda,
in quantum propheticis, evangelicis, apostolicisque
documentis inveniuntur consona, etsi vita
imperatorum non sit omnimodis approbanda.
XVI. Si enim Cyrus rex Persarum testimonio divino
laudatur, et Christus Domini a propheta nominatur,
non quia sanae fidei exstiterit, vel juste
vixerit, qui paganus fuit; sed quia imperiali edicto
captivitatem populi Dei primus laxavit, permittens
cives Sion reverti ad canendos hymnos in Sion:
quomodo non est laudandus imperator Constantinus,
qui primus imperatorum Romanorum publicis
edictis libertatem tutatus est Ecclesiae, ut vacaret
servis Dei libere Deo servire in psalmis et hymnis
et canticis Sion? Quod cum usque ad ipsius tempora
fieret in urbe Roma, in altera videlicet Babylonia,
per cryptas et alias latebras, tanquam in
silentio suspensis organis in medio Babylonis; ex
tunc aedificatis ope ipsius muris Jerusalem, in templis
magnificis Deo vero sacrificatur, conjubilantibus
electis cantoribus exercitatis in canticis Sion.
Quis sapiens et intelligens haec, non opus divinae
pietatis veneretur, cujuscunque sit fidei vel conversationis
aestimatus homo, per quem talia Deus
est operatus?
XVII. Legimus regum paganorum, Cyri, Darii,
Artaxerxis, optima scripta et edicta pro reaedificandis
muris Jerusalem promulgata, nec pro eorum
perfidia illa censemus repudianda; sed pro divina
pietate, qua inspirante processerunt, amanda et veneranda,
in eo praecipue quod ex reipublicae sumptibus
quaedam remittendo, quaedam largiendo, adjutorium
praebuerunt famulis Dei reaedificantibus
domum Dei, et muros Jerusalem post laxatam populi
Dei captivitatem. Legimus et veneramur epistolas
bonas regis Assueri, prioribus epistolis malis
ex consilio Aman Agagitae hostis Judaeorum
datis contrarias, et laudamus eas. Quomodo igitur
non laudemus edicta Constantini aliorumque imperatorum
paci ecclesiasticae faventium, qualitercunque
se habuerit fides et conversatio eorum?
Certe in historia ecclesiastica laudatur, Eusebio
narrante, fides et pietas Constantini principis; a
qua, si postea, ut in Tripertita historia legitur, deviando,
baptizatus vel rebaptizatus est ab Eusebio
Ariano, culpa ejus ad ipsum spectat, neque tamen
bona scripta ejus evacuat. Sicut et culpa regis David,
licet illi multum nocuerit, scripta tamen ejus
bona evacuare non potuit; sic scripta Salomonis
bona et sancta tenemus, quanquam novissima senectutis
ejus per luxuriam et idololatriam graviter foedata
non ignoremus. Prophetiam quoque Balaam
arioli mercedem iniquitatis amantis, quia sacris