PL 194, col. 22
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher
XX. Cujus transpositionis multa inveniuntur
laudabilia exempla, non solum in sancta Ecclesia,
sed et in gente non sancta et pagana. Legamus gesta
regum paganorum in libris Machabaeorum, et
inveniemus Jerusalem, peccatis exigentibus, aliquoties
miserabiliter humiliatam et a gentibus conculcatam,
quam Deo propitiato, reges gentium valde
honoraverunt, et reipublicae sumptibus ditaverunt.
Nam, cum sancta civitas habitaretur in omni pace,
leges etiam in ea optime custodirentur, fiebat ut
ipsi reges gentium in summa veneratione haberent
locum sanctum, quem postea legibus Dei contemptis,
profanatum ac dehonestatum, per bella triumphalia
Machabaeorum denuo legimus reparatum, et
coronis aureis ornatum, regibusque gentium valde
humiliatis, eorum largitione magnifice honestatum.
Cui rei simile est quod post praelia martyrum victoriosa,
inclinata sunt regna, et per Constantinum
pium principem in obsequium Christi moenia
et praedia imperialia translata, et libertas
aedificandi et ditandi ecclesias publicis edictis confirmata.
XXI. Post Constantinum quoque ipsius in imperio
et pietate successores catholici reges et imperatores
eamdem libertatem sanctae Dei Ecclesiae firmaverunt:
videlicet junior Constantinus et Constans,
Valentinianus, Arcadius et Honorius, Carolus
et Ludovicus; quorum statuta imperialia super ecclesiastica
libertate prae manibus habentur, quibus
ecclesiasticae immunitatis et libertatis privilegia,
tam ab ipsis quam a suis antecessoribus promulgata,
censentur omnino rationabilia et inviolabilia.
Unde Arcadius et Honorius dicunt inter caetera:
«Quaecunque a parentibus nostris diversis sunt
statuta temporibus, manere inviolata atque incorrupta
circa sacrosanctas ecclesias praecipimus.
Nihil igitur a privilegiis immutetur: omnibus qui
ecclesiis deserviunt, tuitio deferatur. Quia temporibus
nostris addi potius reverentiae cupimus, quam
ex iis quae olim praestita sunt, immutari.» Valentinianus
quoque decrevit, dicens: «Universos quos
constiterit custodes ecclesiarum esse, ac sanctorum
locorum religiosis obsequiis deservire, nullius
attentationis molestiam sustinere decernimus.»
XXII. Multa his consimilia ex legibus et edictis
imperatorum seu regum possemus colligere. Sed
habemus firmiora munimenta in decretis pontificum
Romanorum libertatem et immunitatem praediorum
ecclesiasticorum, et omnium quae possident
Ecclesiae munientium sui apostolatus in contradicibili
auctoritate: quibus rerum ecclesiasticarum
fraudatores, vastatores, alienatores anathematis jaculo
feriuntur, et ut sacrilegi pronuntiantur. Si vero
de gestis ecclesiasticis inde tibi suboritur ambiguitas,
quod in ecclesiastica historia in aliquibus videtur
dissonare a Tripertita historia, circa ea quae
de imperatore Constantino scripta sunt utrobique;
praetermissa diversitate codicum de baptismo Constantini
varie agentium, unam tamen et eamdem