PL 195, col. 127

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

sunt corde propter Dominum: et idcirco pro ejusmodi
causis, quae praedictae sunt, opera Dei silentio
praetereunda non putant. Et ita quidem esse, ut dicunt,
ex parte credo, propter quaedam, quae tibi
nunc indicabo. Accidit aliquoties, cum in corde meo
posuissem celare ea quae ostensa mihi erant a Domino,
tanta praecordiorum tortura me arripi, ut
morti me proximam existimarem: at ubi iis, qui
erant circa me, quid vidissem aperui, continuo alleviata
sum. Sed fateor, quia nec sic adhuc omnino
certificata sum quid potissimum agere debeam;
nam et tacere magnalia Dei periculosum mihi esse
intelligo, et loqui periculosius fore pertimesco.
Minus enim discretionis me habere cognosco, quam
ut sufficiam discernere, quid ex iis, quae mihi revelantur,

dici conveniat, quidve silentio honorari
oporteat. Et ecce inter haec omnia, in periculo delinquendi
posita sum. Propter hoc, dilecte mi, non
cessant ab oculis meis lacrymae, et anxiatur spiritus
meus jugiter in me, sed ecce ad introitum tuum
consolari coepit anima mea, et facta est tranquillitas
magna in me. Benedictus Dominus, quia suscipere
dignatus est orationem ancillae suae, qua diebus
multis eum de tuo adventu deprecata sum.
12.
Et nunc, quia Domini voluntate ad me de
longinquo directus es, non abscondam cor meum a
te; sed ea, quae sunt de me, bona et mala, tibi aperiam:
deinde quid fieri conveniat, in tua et Domini
abbatis discretione positum sit. Gratias ago Domino

ego pauperum ejus minima, quoniam a die, quo sub
regulari institutione coepi vivere, usque in hanc horam,
ita confirmata est super me manus Domini,
ut nunquam sagittas ejus in corpore meo portare
desierim. Aegritudines meae variae, et diuturnae, non
solum me vexaverunt, sed et omnes sorores quae
in circuitu mei sunt. Det illis Dominus misericordiam,
quia onus calamitatis meae materno affectu
mecum portaverunt. Aliquando et medicamina infirmitatibus
meis adhibuerunt; sed eo amplius infirmata
sum, et audivi in visione nocturna vocem
dicentem mihi: Deus autem noster in coelo, omnia
quaecunque voluit fecit [(Psal. CXIII)]
. Unde me admoneri
intellexi, ut non medelis hominum, sed voluntati
Creatoris mei corpus meum committerem; et

ita quidem feci. Cumque saepe tanto languoris
obruerer labore, ut nullius membri (excepta lingua)
compos essem, sine arrogantia dixerim, non minus
in Psalmis ruminandis sedula permanebam; sed
cum et linguam paralysis mihi subduceret, linguae
officium mente supplevi. Quantas autem cum infirmitatibus
meis rerum necessariarum penurias sustinuerim,
longum est enumerare. Ipse nosti, quia
et domus nostrae possessio modica est, et elongati
sunt a me, qui debuerant misereri super me. Sed
pater orphanorum Dominus sollicitus est mei, per
cujus gratiam gaudium magnum est cordi meo omnis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.