PL 195, col. 364

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

cum istas uni, illas alteri revelaret, ad exercitandum
ingenium, depellendumque fastidium semper recens
esset, semper quadam renovatione delectaret. Ut
autem error humanus, vel daemonum suggestio,
certo examine ac sancti Spiritus possit revelatione
discerni, praefixa est fidei regula, praescripta spei
promissa, promulgata charitatis praecepta, ut
quaecunque sententia occurrens animo, his non
convenire probetur, eam aut fallaciae daemonum,
aut humano errori incunctanter ascribas,
quaecunque vero a sacris paginis convenienter elicitur,
vel ad fidem erudit, vel ad spem erigit, vel
ad charitatem accendit, ipsam et a sancto Spiritu
sacris litteris insertam, et ab eo tibi revelatam non
dubites. Sed his, qui saecularium negotiorum impediuntur

obscuro, vel necessariarum occupationum
retibus occupantur, quibus vagos, et turpes refrenent
excursus, satis sunt, imo plus quam satis ea,
quae de Scripturis semel sunt dicta vel scripta:
quae illis tam ignota sunt, ut semper possint eis
videri quasi nova. At vobis, charissimi, qui mundi
hujus renuntiastis operibus, qui ab omni cura sollicitudineque
mundana soluti, cum immundis spiritibus
ac propriis cogitationibus iniistis certamen:
alia in Scripturarum meditatione ratio, alia necessitas
est. Quod enim multis parit idem sermo, lectioque
eadem saepius repetita fastidium, necesse
est ut quae antiqua videntur et nota, vel quarumdam
sententiarum adjectione, vel saltem verborum

mutatione innoventur, et sic ad quaerendum studium
excitetur; inutiles et inanes cordis excursus,
in id quod utile est revocentur, et mens, quae a
notis fastidiosa resilierat, renovata lectionis vel sermonis
suavitate, ad id salubriter redeat, a quo fuerat
quasi sensibiliter avocata. Hinc est quod librum
Isaiae assumo in manibus, cum charitate vestra
quamdam ejus portiunculam inspecturus; qui, licet
expositione sanctorum possit esse notissimus,
perutile tamen arbitror, ut si non alia, saltem aliter
ea, quae ab ipsis dicta sunt, repetamus; vel
certe, quae ab ipsis velut minima, vel manifesta
praetermissa videntur, sumptis ex eorum verbis rationum
seminibus, sicut Deus dederit, in medium
proferamus; ut qui ad eorum perfectas sententias,

quasi ad solidum panem aspirare non audet, ad
micas, quas sub mensa eorum poterimus, vestris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.