PL 195, col. 373

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

albae jam sunt ad messem [(Joan. IV)]
. Tempus quippe
vacuum dicitur, et inane, quando solis inclementia
arefactis in terra seminibus, vel nimia pluviarum
inundatione putrefactis, fames cuncta consumens
vacuum reddit messoribus agrum, quando decem
jugera vinearum faciunt lagunculam unam, et triginta
modii sementis faciunt modios tres. Tempus
vero plenum, quando abundant omnia, quando
multiplici fruge suis respondet terra cultoribus,
nudusque per agrum cursitat messor; quando ubique
in vineis celeuma cantatur; quando horrea
replentur frumento, et torcularia vino redundant.
Veniat nunc in mentem Salvatoris de frumento
zizaniisque parabola, et quid triticum, quid zizania
esse dixerit, advertamus. Semen, inquit, bonum,

hi filii sunt regni; zizania, filii nequam [(Matth. XIII)]
.
Filios utique regni eos vocans, quos
misericordia praedestinavit ad vitam; filios nequam,
quos justitia providit ad poenam. Igitur ante
adventum Domini nostri filiis nequam omnem pene
superficiem terrae occupantibus, et paucis inter
eos regni Dei filiis latitantibus, fames verbi Dei
cuncta pervaserat, tempusque vacuum et inane spiritualibus
operariis nihil, in quo laborarent, reliquerat.
Venit autem plenitudo temporis, quando
ubique terrarum abundabant hi, qui a Babylonicis
erroribus fuerant separandi, separati justificandi,
justificati glorificandi. De quibus Salvator: Messis
quidem multa; operarii autem pauci [(Matth. IX;
Luc. X)]
. Per adventum proinde Domini nostri

invadenda fuit Babylon civitas confusionis, in qua
vitiis et erroribus cum reprobis captivi tenebantur
electi, et eorum separatione destruenda. Et hoc
onus primum Babylonis, quod vidit Isaias, filius
Amos. Modum autem hujus destructionis prophetico
sermone describens, ita exorsus est: Super
montem caliginosum levate signum, exaltate vocem,
levate manum; ingrediantur portas duces [(Isa.
XIII)]
. Quis loquitur? Quibus loquitur? Notandum,
arbitror, quod sancti prophetae aliquando narrando,
aliquando orando, nonnunquam etiam
benedicendo, vel quasi maledicendo, aliquando
aliquid agendo, plerumque vero quasi praecipiendo,
futura praedicunt. Narrando, sicut est illud: Erit in

novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in
vertice montium [(Isa. II)]
. Orando, ut illud: Ostende
nobis misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis [(Psal. LXXXIV)]
.
Vel certe illud: Utinam disrumperes
coelos, et descenderes [(Isa. LXIV)]
. Sanctus quoque Moyses: Obsecro, Domine, mitte, quem missurus es
[(Exod.
IV)]
. Quasi maledicendo vero, sicut ait Propheta: Disperge illos in virtute tua; protector meus, Domine [(Psal. LVIII)]
.
Et: Sicut fluit cera a facie ignis, sic
pereant peccatores a facie Dei [(Psal. LXVII)]
. Et alibi
Propheta: Da eis, inquit, Domine. Quid dabis eis?
Vulvam absque liberis, et ubera arentia [(Osee IX)]
.
Benedicendo, ut Isaac ad filium suum: Det tibi
Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam
frumenti, vini, et olei [(Gen. XXVII)]
Agendo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.