PL 195, col. 375

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

et spolia distribuit [(Luc. XI)]
. Fortis armatus diabolus,
atrium mundus, vasa ejus mundi sapientes, arma
reges et principes, spolia plebes. Ecce Babylon, et
rex ejus, et divitiae illius. Ante fortioris adventum rex
iste in pace, id est, nullo contradicente, regnabat. Sed
fortiore superveniente, imponitur ei onus premens,
onus vincens, onus exspolians. Onus istud Babylonis,
crux est Christi, quae diabolum vicit, et
Babylonem invasit quae spoliavit Aegyptios, ditavit
Hebraeos. Isti sunt Hebraei, de quibus dicitur: Super montem caliginosum levate signum
[(Isa. XIII)]
.
Ut crucis virtute omnibus gentibus praedicata, diripiantur
spolia Babylonis vel Aegypti ab eo videlicet,
qui nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit
in regnum filii claritatis suae. Elegit quippe parvulos,

id est humiles; Hebraeos, id est transilientes;
mundi hujus comtemptibiles, sed mundo superiores;
infirmos mundi, sed mundi fortibus fortiores:
stultos mundi, sed mundi sapientibus
sapientiores. Quae enim stulta sunt mundi elegit
Deus ut confundat sapientes, et quae sunt infirma
mundi elegit Deus ut confundat fortia, et ignobilia
et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non
sunt, ut ea quae sunt destrueret [(I. Cor. I)] . Isti
sunt qui humilitate semetipsos despiciunt sicut
parvuli: qui omnia, quae sunt mundi, transiliunt,
sicut Hebraei. Hi crucem levant, divitias et voluptates,
quae cruci sunt contraria, calcant, majores
divitias arbitrantes thesauris Aegyptiorum improperium

Christi. Audi etiam quomodo profunditatem
divinae virtutis et sapientiae levata super mundum
crucis praedicatio claudit. Nos, inquit Paulus, praedicamus
Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam [(I Cor. I)]
. Igitur
crucis Dei abscondebatur sapientia; virtus vero
Dei crucis scandalo claudebatur. Sed quibus illud?
Judaeis quippe et gentibus. Non omnibus tamen,
sed de quibus alias scripsit: Verbum crucis pereuntibus
quidem stultitia est: his autem qui salvi
fiunt, id est nobis, virtus Dei est [(ibid.)]
Praedicamus
Christum crucifixum. Judaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam; his autem, qui vocati
sunt, Judaeis et gentibus, Dei virtutem, et Dei sapientiam.
Quomodo sane apud tales, omnibus

mundi divitiis et honoribus superemineat crux
Paulus ipse docet qui ait: Mihi autem absit gloriari,
nisi in cruce Domini Jesu Christi [(Galat. VI)]
.
Si quis vero montem caliginosum in bonam significationem
accipiendum aestimet, veniat ei in mentem,
quod ait idem Isaias: Super montem excelsum
ascende tu, qui evangelizas Sion [(Isa. XL)]
:
cogitetque ut cujus doctrina sublimis est, sic et
vita sublimis; nec manibus repat in terris, cujus
lingua versatur in coelis; nec in inferioribus jaceat
infra se, qui sermone ascendit supra se. Nam ipsa
doctrina evangelica nomine montis caliginosi non
inconvenienter accipitur, quae instar excelsissimi
montis, omni mundanae supereminet sapientiae, et
sacramentorum velamine ea, quae sublimiora sunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.