PL 197, col. 154

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

Qui vitam dat viventibus, dicit: O homo, diram
duritiam leaenarum et fortitudinem leopardorum
patiendo sustinebis, et naufragium in captura praedarum
senties, quoniam omnibus his datus es in
fatigationem ad te currentibus. Habes enim intelligibilem
intellectum contra saevissimos mores hominum,
in quibus aestuando refrenabis capillos currentium
equorum, qui non desistunt currere ad
semitas praedarum. Sed tamen rixando contra te
ipsum, inclinas te interdum quasi ad probitatem
quorumdam hominum, ubi celas loculos aliquorum
qui mortui sunt praeliari in planis viis. Unde patieris

pugnam Semeiae praeliorum, sed destrues mobilia
reliquiarum illorum qui in foveam vadunt per
asperitatem suam. Attamen venam habes fortiss. clavis,
quae non vadit libenter ad azyma in forma sardii.
In pectore ergo tuo quaere salvationem aquarum,
ne in turbinem vadas. Sed ut in mansuetudine requiescas
ad languorem et livorem illorum qui permisti
sunt maceratione diversorum vulnerum, in
hoc imitans salvatorem tuum qui te redemit. Sed
hoc grave pondus magisterii quod portas, non est
in indignatione Dei, ubi etiam mores ursorum et
pardorum, et interdum venenum aspidum, tibi et
subsequentibus occurrent. Sed gladius Dei illos
occidet, ita dum inter illos bonus dux surgat. Nunc

autem moneo te, ut subjectis tuis frenum imponas,
nec eos malum adversus te loqui sinas.
Unde et vera lux tibi dicit: Quare non percutis
nequissimos servos, qui tibi occulte insidiantur,
sicut araneae quae pungunt? Vigila ergo strenue,
quod postulat causa in moribus populi in hoc tempore.
O mitissime Pater, memorare quod homo in
terra es, et ne timeas quod Deus derelinquat te,
quoniam lumen illius videbis.
EPISTOLA IV.
HILDEGARDIS AD ALEXANDRUM PAPAM. Quod abbas S. Disibodi privilegiis parthenonis montis S. Ruperti contradicat.
O summa et gloriosa persona, quae primum constituta

es per Verbum Dei, per quod omnis creatura
rationalis et irrationalis in genere suo facta est,
tibi specialiter idem Verbum claves regni coelestis
per indumentum humanitatis suae, scilicet ligandi
atque solvendi potestatem, concessit [(Matth. XVI)] .
Tu quoque, excellentissime Pater, materia omnium
spiritualium personarum existis, quae tuba justitiae
Dei sonant in Ecclesia, quae variis ornamentis circumamicta
fulget, dum alii aliis bona exempla,
vitam sanctorum imitando, praebent: quae etsi
quid recte agunt, Deo, et non sibi, attribuunt, et
de bonis imitatoribus suis gaudent, sequentes priores
sanctas, qui carnem suam domabant, et seipsos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.