PL 197, col. 157

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

pravorum hominum, timorem Dei non habentium,
ubi maledicta malitiosa et minantia verba vestra
non sunt audienda. Virgae vestrae hoc modo superbe
elatae, non sunt in Deo extentae, sed in poenis praesumptionis
flagitiosae voluntatis vestrae. Sed et ille
qui est, o homo, tibi dicit: Audi quae in multis
servitiis me negligis. Coelum de ultione Domini
apertum est [(Exod. III)] , et nunc in inimicis funes
dimissi sunt. Tu autem surge, quia dies tui breves
sunt [(Job XIV)] , et reminiscere quia Nabuchodonosor
cecidit, et quod corona ipsius periit [(Dan. IV)] . Et
multi alii ceciderunt, qui se temere in coelum exaltaverunt [(Gen. III)] .
Ah! tu cinis, quare non erubescis
in altum te spargere, cum debeas esse in
putredine? Nunc ergo rabidi erubescant. Tu vero

surge, et maledictionem relinque, illam fugiendo.
EPISTOLA VI.
ARNOLDI ARCHIEPISCOPI MOGUNTINENSIS AD HILDEGARDEM. Preces Sanctae Flagitat.
ARNOLDUS, Dei gratia Moguntinae sedis archiepiscopus,
HILDEGARDI Deo dicatae virgini et magistrae
in monte S, Roberti constitutae, gratiam suam cum
paterna dilectione.
Scimus quia Spiritus ubi vult, et quomodo vult, inspirat
[(Joan. III)]
, dividens unicuique dona sua prout
vult [(I Cor. XII)]
. Hoc autem dicimus, nihil haesitantes
de te. Nam quid mirum est, si ille inspiratione
sua te docet, qui quondam agricultores et

sycomoros vellicantes [(Amos VII)] , prophetas constituit,
et asinam humana verba proferre fecit [(Num.
XXII)] . Dona ergo Dei refutare non debemus, nec
valemus. Rogamus ergo dilectionem tuam ut precibus
tuum ad Dominum nobis succurras, quatenus
dies nostri in timore et amore Creatoris nostri saltem
sint, ita ut in bonis consummati, vitam in
longitudine dierum perpetuae felicitatis habere mereamur.
RESPONSUM HILDEGARDIS. Arnoldum fortiter increpat et illi interitum praedicit.
O Pater, vivens lumen haec verba mihi ad te dedit:
Quare faciem tuam abscondis a Deo, quasi in
perturbatione iracundae mentis tuae? Nam mystica
verba a me non profero, sed secundum ea in viventi

lumine video, ita quod saepe quae mens mea
non desiderat, et quae etiam voluntas mea non quaerit,
mihi ostenduntur, sed illa multoties coacta video.
Posco tamen a Deo, ut auxilium suum non sit
tibi quasi exsilium, et anima tua sit devota in pura
scientia, respiciens in speculum salvationis, ut in
aeternum vivas. Splendidum etiam lumen gratiae
Dei a te nunquam abscindatur. Sed misericordia
Dei te protegat ita, ne antiquus insidiator te decipiat.
Nunc autem oculus tuus in Deo vivat, et viriditas
animae tuae non arescat. Lux vivens tibi dicit:
Cur non est fortis in timore tuo? Quasi zelum habes,
quasi triticum excribres, ita ut superando dejicias
quod tibi contrarium est. Sed hoc nolo. De
oculo autem cordis tui inquietam mentem absterge,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.