PL 197, col. 166

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

in lectum strati tui me ponas, et in diligenti amicitia
me habeas. Nam quando vulnera cum misericordia
tangis et tergis, in lecto tuo jaceo; et
quando simplices et bene viventes cum benevolentia
in Deo tenes, in diligenti amicitia tua sum.
Sed et obedientia ad te dicit: Tecum maneo propter
ligaturam legis et praeceptorum Dei. Ergo strenue
et in forti vi me tene, non ut villicum, sed ut
clarissimam amicam. Nam in initio baptismi me
suscepisti, et in aliqua progressione tua me tenuisti,
scilicet in disciplina subjectionis, et in praelatione
ubi praeceptis Dei obedisti. Charitas enim
materia mea est, et ex illa orta sum. O Pater, sapientia
verum tibi dicit: Esto similis patrisfamilias,
qui stultitiam filiorum suorum invite audit; et tamen

prudentiam suam non deserit, velut etiam
ego coelestia et terrestria in utilitate populi in
unum conjungo. Tange ergo et tinge vulnera et
simplices et bene viventes, atque gaudium in utraque
parte habe, Deo adjuvante. Nunc, o Pater,
ego, paupercula forma video quia voluntas tua
januam virtutum optat quae tibi veniet, ita quod in
istis virtutibus molendinum finis corporis tui complebis.
Qui est, et qui omnia perscrutatur, animam
et corpus tuum in salute sua teneat.
EPISTOLA XIII.
HILLINI TREVIRORUM ARCHIEPISCOPI AD HILDEGARDEM. Rogat ut « de cella regis vinaria guttas aliquas ad ipsum stillare scripto dignetur. »
HILLINUS Dei gratia Trevirorum humilis minister

et servus, ac eorumdem archiepiscopus, licet indignus,
HILDEGARDI clarissimae sorori Agnum et Sponsum
sequi quocunque ierit [(Apoc. XIV)] .
Quoniam Dei sapientia quae infirma mundi eligit,
ut fortia confundat [(I Cor. I)]
, jucundum tibi habitaculum
in tua virginitate eligere complacuit,
lucis suae gratiam in spiritu consilii et scientiae
amplioris in te largius effudit, cujus, ut arbitror,
lucis effusione etiam aliorum mentes ad studia
meliora et saluti viciniora excitari voluit [(Hebr.
VI)] , et illustrari, te mediante, mater veneranda, et
sincerissima charitate amplectenda. Superest igitur,
virgo Christi dilectissima, verae vitis [(Joan. XV)] ,
cujus sub umbra quiescis, cujus fructus gutturi tuo
dulcis et amplexabilis [(Cant. II)] ; verae, inquam,

vitis propagines in hoc mare procellosum latius
extendere, coelestis poculi, quod inebriaris [(Cant.
V)] , dulcissimum saporem ad lucra animarum quaquaversum
propensius derivare, quae gratis accepisti
gratis dare [(Matth. X)]
, ne forte arguaris lucernam,
ad utilitatem proximorum accensam, sub modio
abscondere voluisse [(Matth. V; Luc. VIII, XI)] .
Rogo ergo, mater sancta, cum caeteris ad portum
consolationis tuae confugientibus, spe desiderii
mei uberrima fretus, rogo, inquam, et contestor
viscera tua materna, per sanctam charitatem, quatenus
de cella illa regis vinaria [(Cant. II)] , (cujus
voluptatis abundantia etiam in hac vita mirabiliter
inebriaris), guttas aliquas ad me peccatorem, per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.