PL 197, col. 388

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

infirma consideratione capere non valeas, quoniam
et ille qui coelestes divitias habet, paupertati humiliter
se subdidit.
Sed quod ab eodem qui super montem illum sedet
multae viventes scintillae exeunt, quae easdem imagines
magna suavitate circumvolant: hoc est quod
ab omnipotente Deo diversae et fortissimae virtutes
in divina claritate fulgentes veniunt, quae illos qui
Deum veraciter timent et qui paupertatem spiritus
fideliter amant, suo adjutorio et custodia circumdantes
ardenter amplectuutur et deliniunt. Unde
et in ipso monte quasi plurimae fenestellae videntur,
in quibus velut capita hominum quaedam pallida, et
quaedam alba apparent; quia in summa altitudine,
profundissimae et perspicacissimae agnitioni Dei nec

celari, nec abscondi possunt studia actuum hominum,
cum et teporem et candorem in semetipsis
saepissime demonstrent, quoniam et modo homines
et in cordibus et in factis suis fatigati in contumelia
dormitant: modo exsuscitati in honore evigilant,
quemadmodum Salomon in voluntate mea testatur,
dicens: Egestatem operata est manus remissa, manus
autem fortium divitias parat [(Prov. X)]
. Quod
dicitur, debilem et pauperem se homo ille fecit, qui
noluit justitiam operari, nec iniquitatem delere,
nec debitum remittere, ubi a mirabilibus operum
beatitudinis otiosus permansit. Qui autem operatur
fortissima opera salutis: viam veritatis currens,
fontem salientis gloriae capit, in quo pretiosissimas
divitias in terra et in coelo sibi parat. Unde quicunque

scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide
habet, ille admonitionem meam non transgrediatur,
sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.
VISIO SECUNDA.

et profunditatis apparuit, os velut os putei
habens et igneum fumum cum multo fetore evomens
de quo etiam teterrima nebula exhalans ad
finem usque quasi visu imperceptibilem attigit, et in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.