PL 197, col. 391

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

a scientia Dei projectae sunt: et ideo infernales
poenas sine consolatione ereptionis habebunt;
quaedam autem in oblivione Dei non existentes, sed
in superioribus examinationibus purgationem peccatorum
suorum in quibus prolapsae sunt recipientes;
tandem absolutionem vinculorum suorum
sentiunt, ad requiem ereptae pervenientes. Quid est
hoc? Gehenna iis obvia est qui Deum in oblivione
cordis sui sine poenitentia habent: caetera vero
tormenta iis qui quamvis mala opera faciant, tamen
in eis usque ad finem non perseverant, sed
tandem ad Deum in gemitibus suis respiciunt. Quapropter
fideles diabolum fugiant et Deum diligant,
mala opera abjicientes et bona cum decore poenitentiae
complentes, ut servus meus Ezechiel per

me inspiratus hortatur, dicens: Convertimini et
agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris,
et non erit vobis in ruinam iniquitas [(Ezech. XVIII)]
.
Quod dicitur: O vos homines qui hactenus in peccatis
jacuistis: recordamini Christiani nominis
vestri, convertentes vos ad viam salutis, et facite
alia opera in fonte poenitentiae: qui prius fecistis
multa scelera in multis vitiis, et ita a mala consuetudine
vestra surgentes: non deprimet vos in
ruinam mortis iniquitas illa in qua sorduistis, quia
illam in die salvationis vestrae abjecistis. Unde
etiam hoc modo gaudium angelorum super vos
erit, quoniam a diabolo recessistis et ad Deum cucurristis,
eum sic melius in bonis actibus cognoscentes,

quam prius eum sciretis cum in irrisione
antiqui seductoris fuistis. Quod vero de eodem lacu
teterrima nebula exhalans ad finem usque quasi
visu imperceptibilem attigit: hoc est quod de profundissima
perditione diabolica fraus emanans serpentem
virulentum, nefas fraudulentae intentionis
in se continentem ad decipiendum, hominem latenter
invasit. Quomodo? Quia cum diabolus hominem
in paradiso vidit, cum magna indignatione exclamavit,
dicens: O quis assequetur me in mansione
verae beatitudinis? Et ita in semetipso sciebat
quod malitiam suam quam in se habuit nondum in
alia creatura compleverat, sed Adam et Evam puerili
innocentia in horto deliciarum degere videns, cum
magno astu extulit se ad eos decipiendum per serpentem.

Quare? Quoniam serpentem magis assimilari sibi
quam aliud animal intellexit; studuit ut in dolositate
illius hoc occulte perficeret quod in forma sua aperte
complere non posset. Unde cum Adam et Evam a
vetita sibi arbore se avertere et anima et corpore
conspexit, in semetipso intellexit eos ibi divinum
praeceptum habere, et quod in primo opere quod inciperent,
ipsos facillime dejiceret. Nesciebat enim
arborem illam vetitam esse nisi quod hoc secundum
probationem dolosae interrogationis suae, et secundum
responsa eorum agnovit. Quapropter in ipsa
clara regione candidam nubem (quae de pulchra
forma hominis plurimas stellas in se continens exierat)
per nebulam teterrimam afflavit, quoniam in
eodem amoenitatis loco Evam innocentem animum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.